Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)

id facere nequiverint saltem contriti nomen Jesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienti animo su­sceperint, Benedictionem Apostolicam Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine cum plenaria omnium peccatorum suorum indulgentia et remissione impertire possint, servatis tamen ritu et formula a Benedicto XIV decessore Nostro praescriptis, facultatem concedimus et indulgemus. In contrarium facientibus, etiam quoad Indulgentias ad instar, non obstantibus quibuscumque. Praesentibus valituris in perpetuum. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constituae munitis, eadem prorsus habeatur fides, quae haberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die III. Februarii MDCCCXCIII. Pontificatus Nostri Anno Decimoquinto. L. t S. S. Card. VANNUTELLI. I. Fines. —- In Brevi Apostoliét) Neminem fugit, a SSmo D. N. Leone PP. XIII. die 14. mensis Junii 1892. pro universo terrarum orbe promulgato habetur, Piae Consociationi a S. Familia id esse propositum : „Familias Christianas arctiori pietatis nexu sacrae Familiae devincire, vel potius omnino devovere, eo etiam consilio, uti scilicet Jesus, Maria, Joseph familias sibi deditas tamquam rem propriam tueantur et foveant“ ; — quare omnes, quicutnque ad eam pertinent societatem, oportere contendere, ut „inter se colligatis lide mentibus, caritate voluntatibus, in amore Dei atque hominum, vitam ad propositum exigant exemplar.“ — Ad haec facilius certiusque assequenda, Cardinalis vice sacra Urbis antistes, ab Ipso Pontifice Maximo Leone XIII. Consociationis universae Praeses electus datu que Patronus, audito, coetu a consiliis, haec quae sequuntur servanda decrevit. II. Adimplenda munera. — a) Cardinalis Praesidis erit, coetus virorum a consiliis, quando Ipsi opportunum videbitur, indicere eisque praeesse, litteras ad Episcopos dioecesanos, pro suis quemque negotiis, itemque paginas aggregationis atque ejusmodi alia subscribere. Ejusdem erit paroeciarum numerum ac familiarum recipere, quae per varias orbis regiones in Piae Consociationis album fuerint adscriptae. Sacris coetibus ac religionis sole­­mnibus, quae a Pia Consociatione celebrari in Urbe contigerit, vel Ipse praeerit, vel alius ab Eo sufficiendus antistes. Sui denique muneris erit, de omnibus, quae piam hanc Socie­tatem spectent, per consiliarios suos edoceri, praesertim in iis, quae ab his possent ex officio fieri, vel quae aliquam difficultatem praeseferre videantur. b) Trium (quorum alter est a secretis pro tempore S. Eituum Congregationis), quos Cardinalis Praeses sibi adscivit, urbanorum Antistitum erit diligenter conventibus in­teressé, suam sententiam dicere, significare Praesidi, si quid noverint Piae Societati profu­turum, in omnia, quae ad hujus bonum referantur, sedulo incumbere. — His accedit Sacer­dos, qui fungatur munere Secretarii Piae Societatis, ad id electus a Cardinali Praeside. Huic curae erit, graviora, qua in conventibus occurrant pertractanda negotia, adnotare; quae ad rei incrementum collatura duxerit, proponere; scriptis edendis a Pia Consociatione vigilem navare operam ; de omnibus ac singulis communicare cum praeside, ut et necessa­ria adprobatione et duplici subscriptione muniantur. Porro Sacerdos a secretis adsciscere sibi in auxilium poterit alium Presbyterum, a praeside adprobandum, qui secretarii vices adim­pleat. Ad eum itaque pertinebit, dandas ad Episcopos aliosve litteras exarare, eorumque epistolis rescribere, prout a Cardinali Praeside fuerit edoctus, cui et Secretario postea tradet subscribendas. Penes ipsnm erit pluteus, sive archivum, quo scripta, libellos, sacras ima-Nro 1227. Regulae piae Consociatio­nis Sacrae Familiae.

Next

/
Thumbnails
Contents