Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)
IY. Ilimé et Rme Domine, Perjucundum est mihi, pro gratissimo Patronatus munere, quo erga Societatem a Sacra Christi Infantia perfungor, ad Te, Ulme ac Rme Domine, exemplar mittere Apostolicarum Litterarum incipientium — Humani generes — quae a Leone XIII. P. M. die 3. proxime elapsi Februarii datae, Ejus paternam benevolentiam novasque curas erga eamdem Societatem de incolumitate et aeterna salute infantium praesertim in infidelium plagis degentium optime meritam apprime testantur. Dum hoc officium implere gaudeo, spem firmam etiam animo pi’aecipio fore, ut laudes quas Pontifex Maximus, qui Ecclesiam nunc regit et sua sapientia ac virtute maxime illustrat, pio Operi tribuit studiumque quo ipsum complectitur stimulos Tibi, Ulme et Rme Dne, admoveat, ut hoc pium Institutum Tuo favore et ope impense prosequaris, quod cuique pluribus nominibus commendatissimum esse debet. Dum enim ipsum tantam utilitatem affert pueris parentum qui in infidelitate versantur, quantam nulla alia exaequare potest, pueris etiam Christianis, qui eidem promovendo nomen suum adscribunt, mirifice prodest; tum quia efficit ut ipsi in catholicae Ecclesiae gremio in lucem editi tanti beneficii gratiam a teneris sentiant et agnoscant, tum quia eos opportune excitat ut non minus propriae salutis aeternae quam alienae curam gerere mature discant, tum demum quod hujusmodi pietas divinae erga eos benignitatis fontes recludit, qua eo magis indigent, quo majoribus corrupti saeculi periculis et insidiis eorum aetas obnoxia est. Hac spe innixus, libenter oblata occasione utor, ut meam existimationem Tibi, Illme ac Rme Dne, profitear qua sum ex animo Romae, die 3 Martii, an. 1893. Addictissimus Famulus, Vincentius Card. VAKNUTELLI, Protector. LEO PP. xm Ad perpetuam rei memoriam. Humani generis Ecclesia parens cum de omnibus filiis suis aeque sit sollicita, et pari caritate singulos complectatur, tum praecipuo quodam misericordiae sensu respicere solet ad infantes pueros, qui ex parentibus orti Evangelicae lucis expertibus, rerumque omnium inopia plerumque vexatis, vel ab ipsis incunabulis in gravissimo et vitae et salutis aeternae discrimine versantur. Materna haec caritas non nova quidem neque inusitata est in Ecclesia, sed tradita est ei et quasi haereditate transmissa ab auctore Jesu Christo, qui mortalem dum vitam vixit, pueros mirifice dilexit, et numquam passus est eos ab se prohiberi. Quapropter non mirum est, si Romani Pontifices Nro 1226. Privilegia nonnulla Sacerdotibus in Societatem a S. Jesu infantia adscitis jam alias ad tempus concessa in perpetuum confirmantur. I