Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)

5 — hominum prudentiae et navitati recte sit tribuendum, animum Nostrum admodum solatur et reficit, magnaque complet fiducia de renovandis Ecclesiae amplificandisque, auspice Maria, triumphis. Sunt autem qui haec ipsa a Nobis commemorata probe ii quidem sentiant, sed quia nihil adhuc de speratis rebus, de pace in primis et tranquillitate Ecclesiae impetratum, iinmo fortasse tempora deterius misceri vident, eam idcirco diligentiam et affectionem precandi velut defatigati et diffisi intermittant. Homines istiusmodi videant ipsi ante et laborent, ut, quas Deo adhibeant preces, aptis virtutibus, ex Christi Domini praeceptione, ornentur: quae si tales fuerint, considerent porro, in dignum esse et nefas, velle se tempus subveniendi modumque constituere Deo, nobis nihil quidquam debenti, ita ut quum audit orantes et coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua1, et quum minus sententiae nostrae obsecundat, providenter agat cum filiis pater bonus, eorum miserans insipientiam, consulens utilitati. — Quas vero preces, ut propitiemus Ecclesiae Deum, cum suffragiis con­­iunctas Caelitum sanctorum, supplices deferimus, eas ipse numquam non benignissime admittit et explet Deus, tum quae bona Ecclesiae attingunt maxima et immortalia tum quae attingunt minora et huius temporis, opportuna tamen ad illa. Quippe istis precibus pondus et gratiam, sane plurimam, precibus addit meritisque suius Christus Dominus, qui dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret.... ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiamidem summus eiusdem Pontifex, sanctus, innocens, semper vivens ad interpellanda n pro nobis, cuius deprecationem supplica­tionemque semper evenire divina tide tenemus. — Quod enim spectat ad bona Ec­clesiae externa et huius vitae, palam est, rem ipsi saepius esse cum adversariis ma­levolentia et potentia acerrimis ; ab eis nimium sibi dolendum facultates direptas, libertatem deminutam et oppressam, lacessitam et despectam auctoritatem, damna postremo et hostilia omne genus multa. Quorum improbitas si quaeritur cur non eo usque iniuriae, quo deliberatum habent et connituntur, re tandem plena procedat ; Ecclesia contra, tot inter rerum casus eadem illa sua amplitudine et gloria, vario quamquam modo, emineat semper atque adeo increscat ; utriusque rei praecipuam causam rectum est a virtute arcessere comprecantis Deum Ecclesiae : nec enim satis assequitur humana ratio quomodo restrictis ita finibus imperiosa nequitia consistat, Ecelesia vero, in angustum compulsa, nihilominus tam magnifice vincat. Idem eo rectius existit in eo bonorum genere, quibus Ecclesia homines ad ultimi boni ade­ptionem proxime adducit. Ad hoc enim munus quum nata sit, precibus suis posse multum debet ut divinae in illos providentiae misericordiaeque ordo exitum habeat et perfectoinem: atque ita homines cum Ecclesia et per Ecclesiam orantes, ea demum impetrant atque obtinent quae Deus omnipotens ante saecula disposuit donare*. Ad alta providentis Deo consilia mentis humanae acies in praesentia deficit : sed ali­quando erit, quum causas consecutionesque rerum Deo ipso apertas pro benignitate sua monstrante, dilucidum patebit, orandi munus quantam in hoc rerum genere vim habuerit utilitatemque impetrandi. Inde effectum patebit, quod sese multi, in tanta depravati saeculi corruptela, integros praestiterint atque inviolatos ab cmni inquina­mento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore (Dei4 ; quod alii, in eo dum essent ut flagitio indulgerent, illico sibi temperaverint, ex ipsoque periculo et tentamine bonos ceperint auctus virtutis ; quod prolapsis aliis impulsio quaedam per­moverit animos ut erigerent se et in complexum Dei miserentis occurrerent. — Haec igitur omnes apud se perpendentes, fallaciis antiqui hostis etiam atque etiam obse 4 S. August. Ep CXCIV al. 105 ad Sixtum, c. v. n l!‘. — 2 Ephes. v. 25—27. — 3 S. Th. II-II, q. LXXXIII a, 2 ex S. Greg. M. — 4 II Corinth. VII, 1.

Next

/
Thumbnails
Contents