Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)

VENERABILIBVS FRaTRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SAL ATEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 2477. sz. Octobri mense adventante, qui sacer Virgini beatissimae a Rosario dicatus­­que habetur, gratissima Nobis recordatione succurrit, quantopere hoc vobis, Venera­biles Fratres, superioribus annis commendaverimus, ut fidelium ubique greges, auctoritate sollertiaque vestra excitati, pietatem intenderent et augerent suam erga magnam Dei Matrem, potentem Christiani populi adiutricem, ad eam toto ipso mense adirent sup­pliciter, eamque invocarent sanctissimo Rosarii ritu, quem Ecclesia, in dubiis praeser­tim rebus difttcillimisque temporibus, adhibere et celebrare, optato semper exitu, con­suevit. — Eamdem voluntatem Nostram, hoc rursus anno, curae est patefacere, eas­­demque ad vos mittere atque etiam duplicare hortationes ; id quod suadet urgetque Ecclesiae caritas, cuius labores, potius quam levamentum acceperint, et numero in dies et acerbitate ingravescunt. Mala omnibus cognita deploramus : quae custodit Ecclesia et tradit dogmata sacrosancta, oppugnata confixa ; integritas quam tuetur Christianae virtutis, derisui habita; in sacrorum antistitum ordinem, maxime autem in romanum Pontificem, multis modis obtrectatio instructa, invidia conflata; in i­­psumque Christum Deum, per impudentissimam audaciam et nefarium scelus, impetus factus, quasi conantium redemptonis eius divinum opus, quod numquam vis ulla tollat et deleat, tollere funditus et delere. — Ista quidem haud nova accidunt mili­tanti Ecclesiae : quae, praemonente apostolos Iesu, ut homines veritatem edoceat at­que ad salutem provehat sempiternam, in aciem quotidie dimicationemque venire debet: quaeque reapse per saeculorum tractus animosa ad martyrium depugnat, nulla re laetata et gloriata magis, quam quod suum possit cum Auctoris sui sanguine con­secrare, in quo sibi promissae victoriae spes exploratissima continetur. — Neque ta­men diffitendum, quam gravi tristitia optimum quemque afficiat haec assidua dimi­candi contentio. Magnae nimirum tristitiae causa, tam esse multos, quos pravitates errorum et in Deum protervia longe abducant agantque praecipites ; tam multos, qui ad quamlibet religionis formam se aeque habentes, divinam iamiam exuere fidem videantur; neque ita paucos esse homines catholicos, qui religionem nominetenus retineant, non re debitisque colant officiis. Id praeterea multo gravius angit et vexat animum, reputare, tam luctuosam malorum perniciem inde potissimum ortam, quod in temperatione civitatum vel nullo iam loco Ecclesia censetur, vel saluberrimae vir­tuti eius dedita opera repugnatur; qua in re apparet magna quidem et iusta vindicis Sanctissimi Domini No­stri Leonis divina provi­­videntia Pa­pae XIII. epi­­stolaencyclica de Mariae Virginis Ro - sario i i i [ l VII.

Next

/
Thumbnails
Contents