Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)

18 lateque fundere grandi pecunia consociationes adnitantur : quibus adiuvantibus facile opifici liceat non modo commoda praesentia, sed etiam honestae quietis futurae fidu­ciam sibi labore quaerere. Tam multiplex tamque alacris industria quantum attulerit rebus communibus boni plus est cognitum quam ut attineat dicere. Hinc iam bene de reliquo tempore sperandi auspicia sumimus, modo societates istiusmodi constanter incrementa capiant, ac prudenti temperatione constituantur. Tutetur hos respublica civium coetus iure sociatos : ne trudat tamen sese in eorum intimam rationem ordinemque vitae : vitalis enim motus cietur ab interiore principio, ac facillime sane pulsu eliditur externo. Est profecto temperatio ac disciplina prudens ad eam rem necessaria ut consensus in agendo fiat conspiratioque voluntatum. Proinde si libera civibus coeundi facultas est, ut profecto est, ius quoque esse oportet eam libere optare disciplinam easque leges, quae maxime conducere ad id, quod propositum est, iudicentur. Eam, quae memorata est temperationem disciplinamque collegiorum qualem esse in partibus suis singulis oporteat, decerni certis definitisque regulis non censemus posse, cum id potius statuendum sit ex ingenio cuiusque gentis, ex periclitatione et usu, ex genere atque efficientia operum, ex amplitudine commerciorum, aliisque rerum ac temporum adiunctis, quae sunt prudenter ponderanda. Ad summam rem quod spectat, haec tamquam lex generalis ac perpetua sanciatur, ita constitui itaque gubernari opificum collegia oportere, ut instrumenta suppeditent aptissima maximeque expedita ad id, quod est propositum, quodque in eo consistit ut singuli e societate incrementum bo­norum corporis, animi, rei familiaris, quoad potest, assequantur. Perspicuum vero est, ad perfectionem pietatis et morum tamquam ad caussam praecipuam spectari oportere : eaque potissimum caussa disciplinam socialem penitus dirigendam. Secus enim dege­nerarent in aliam formam, eique generi collegiorum, in quibus nulla ratio religionis haberi solet, haud sane multum praestarent. Ceterum quid prosit opifici rerum copiam societate quaesisse, si ob inopiam cibi sui de salute periclitetur anima? Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum pa= tiatur Hanc quidem docet Christus Dominus velut notam habendam, qua ab ethnico distinguatur homo Christianus : haec omnia gentes inquirunt.... quaerite primum regnum (Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis2. Sumptis igitur a Deo principiis, plurimum eruditioni religiosae tribuatur loci ut sua singuli adversus Deum officia cognoscant: quid credere oporteat, quid sperare atque agere salutis sempiternae caussa, probe sciant: curaque praecipua adversus opinionum errores va­riasque corruptelas muniantur. Ad Dei cultum studiumque pietatis excitetur opifex, nominatim ad religionem dierum festorum colendam. Vereri diligereque communem omnium parentem Ecclésiam condiscat: itemque eius et obtemperare praeceptis et sacramenta frequentare, quae sunt ad expiandas animi labes sanctitatemque compa­randam instrumenta divina. Socialium legum posito in religione fundamento, pronum est iter ad stabi­liendas sociorum rationes mutuas, ut convictus quietus ac res florentes consequantur. Munia sodalitatum dispartienda sunt ad communes rationes accomodate, atque ita quidem ut consensum ne minuat disssimilitudo. Officia partiri intelligenter, perspicue­­que definiri, plurimum ob hanc caussam interest, ne cui fiat iniuria. Commune admi-1 Matth, xvi, 26. — 2 Matth, vi, 32-33.

Next

/
Thumbnails
Contents