Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)
8 humanam vitaml. At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet: quantum ad hoc, non debet nomo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitate aliorum. Unde Apostolus dicit: divitibus huius saeculi praecipe....... facile tribuere, communicare2. Nemo certe opitulari aliis de eo iubetur, quod ad usus pertineat cum suos tum suorum necessarios : immo nec tradere aliis, quo ipse egeat ad id servandum quod personae conveniat, quodque deceat: nui* lus enim inconvenienter vivere debet'6. Sed ubi necessitati satis et decoro datum, officium est de eo quod superat gratificari indigentibus. Quod super est, date eleemosinami. Non iustitiae, excepto in rebus extremis, officia ista sunt, sed caritatis Christianae, quam profecto lege agendo petere ius non est. Sed legibus iudiciisque hominum lex antecedit iudiciumque Christi Dei, qui multis modis suadet consuetudinem largiendi; beatius est magis dare, quam accipere5: et collatam negatamve pauperibus beneficentiam perinde est ac sibi collatam negatamve iudicaturus. Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis6. — Quarum rerum haec summa est; quicumque maiorem copiam bonorum Dei munere accepit, sive corporis et externa sint, sive animi, ob hanc caussam accepisse, ut ad perfectionem sui pariterque, velut minister providentiae divinae, ad utilitates adhibeat ceterorum. Habens ergo talentum, curet omnino ne taceat : habens rerum affluentiam, vigilet ne a misericordiae largitate torpescat: habens artem qua regitur, magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur7. Bonis autem fortunae qui careant, ii ab Ecclesia perdocentur, non probro haberi, Deo iudice, paupertatem, nec eo pudendum, quod victus labore quaeratur. Idque confirmavit re et facto Christus Dominus, qui pro salute hominum egenus factus est, cum esset dives8: cumque esset filius Dei ac Deus ipsémét, videri tamen ac putari fabri filius voluit: quin etiam magnam vitae partem in opere fabrili consumere non recusavit. Monne hic est faber, filius Mariae?9 Huius divinitatem exempli intuentibus, ea facilius intelliguntur : veram -hominis dignitatem atque excellentiam in moribus esse, hoc est in virtute, positam : virtutem vero commune mortalibus patrimonium, imis et summis, divitibus et proletariis aeque parabile: nec aliud quippiam quam virtutes et merita, in quocumque reperiantur, mercedem beatitudinis aeternae sequuturam. Immo vero in calamitosorum genus propensior Dei ipsius videtur voluntas : beatos enim Iesus Christus nuncupat pauperes10 : invitat peramanter ad se, solatii caussa, quicumque in labore sint ac luctu11: infimos et iniuria vexatos complectitur caritate praecipua. Quarum cognitione rerum facile in fortunatis deprimitur tumens animus, in aerumnosis demissus extollitur: alteri ad facilitatem, alteri ad modestiam flectuntur. Sic cupitum superbiae intervallum efficitur brevius, nec difficulter impetrabitur ut ordinis utriusque, iunctis amice dextris, copulentur voluntates. Quos tamen, si Christianis praeceptis paruerint, parum est amicitia, amor etiam fraternus inter se coniugabit. Sentient enim et intelligent, omnes plane homines a communi parente Deo procreatos: omnes ad eumdem finem bonorum tendere, qui 1 II-II Quaest. LXVI, a. n. — 2 II-II Quaest. LXV, a n. — 3 II-II Quaest. XXXII, a. vi. — 4 Luc XI, 41.— 5 Actor. XX, 35. — 6 Matth, xxv, 40. — 7 S. Greg. Magn. in Evang. 3Cotn. ix, n. 7. — 8 II Corinth, vni, 9. — 9 Marc~ VI, 3. — 19 Matth. V, 3 : cBeot-i pa-u-pe-tea ^p-t-c-i-t-w. — 11 Matth. XI, 28 : lenite- a3 me om-nes, <pui -faßo-z-otis et one-r-ati 15tis, et e«jo zzjicici-m vo5.