Püspöki körlevelek 1890 (Szombathely, 1891)

SANCTAE ROMANAE ET UNIVERSALIS INQUISITIONIS EPISTOLA AD OMNES LOCORUM ORDINARIOS. Cum festum gloriosae Assumptionis R. Mariae Virginis hoc anno in feriam sextam incidat, Sanctissimus D. N. Leo divina providentia PP. XIII., precibus a ple­­risque locorum Ordinariis Ei porrectis annuens, omnibus, quotquot sunt in orbe, Christifidelibus indulgere dignatus est, ut carnibus ea die vesci possint, firmo prae­cepto ieiunii in eiusdem pervigilio. Optat autem Sanctitas Sua ut hanc benignitatem iidem fideles compensare studeant tertia Rosarii parte iuxta Ipsius mentem recitanda. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae die 25 Iulii 1890. R. CARD. MONACO. Tenores huius epistolae velint DI). Curati ad notitiam parochianorum suo­rum perferre. Sabariae die 8-a Augusti 1890. 1840. nr. Festo Assum­ptionis B. M. V., quod hoc anno in fe­riam sextam incidit, carni­bus vesci licet. DR. JOANNES KOPSZ Vicarius Generalis, Praepositus Maior. V.

Next

/
Thumbnails
Contents