Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)
1 I simul florebit Imperatoris augusti; cuius ea fertur praeclara vox. nihil se habere optatius, quam ut omne in finibus suis servitutis vestigium celeriter deleatur. — At vero, dum ea ipsa legum iussa perficiuntur, incumbite alacres, omni ope rogamus, et operám providentissime date praesenti rei, quam difficultates impediunt profe.cto non leves. Omnino per vos efficiendum, ut domini et servi optimis inter se animis congruant optimaque fide, neu quidquam de dementia aut de iustitia decedant, sed quaecumque transigenda sunt, omnia legitime, sedate, christiano modo transigant : quod enim exoptabant omnes, tolii et deleri servitutem, hoc prospere cedat optandum maximé r st, nullo divini vel humani iuris incommodo, nulla civitatis perturbatione, atque adeo cum solida ipsorum. quorum agitur causa, utilitate servorum. — Quibus singulatim, sive qui iam facti fiberi sunt, sive qui fient propediem, monita nonnulla salutis, e sententiis delibata magni gentium Apostoli, pastoral! cum studio animoque paterno commendamus. Ergo üli memóriám et voluntatem gratam pie ad eos servare diligenterque profited studeant, quorum consilio operaque in libertatém vindicati sunt. Tanto se munere numquam praebeant indignos nec umquam libertatém cum licentia cupiditatum perrnisceant; ea verő utantur vitae actuosae, ad com. moda et ornamenta quum familiae tum civitatis. Vereri et colere maiestatem principům, parere magistratibus, legibus obtemperaie, haec officia et similia, non tarn metu adducti quam religione, assidue exsequantur : etiam cohibeant arceantque alienae copiae et praestantiae invidiam, quae dolendum quam multos ex tenuioribus quotidie torqueat et quam múlta ministret nequitiae plena instrumenta adversus ordinum securitatem et pacem. Re sua et statu contenti, nihil carius cogitent, nihil appetant cupidius quam bona regni caelestis, quorum gratia in lucem editi sunt et a Christo redempti: de Deo eodemque Domino ac Liberatore suo cum pietate sentiant, eum totis viribus diligant, eins mandata omni cura custodiant. Sponsae eius, Ecclesiae sanctae se filios esse gaudeant, esse optimos laborent, et quam possint amoris vicém sedulo reddant. Haec eadem documenta vos item, Venerabiles Eratres, ipsis suadere et persuadere libertis insistite ; ut, quod summum est Nobis votum idemque vobis bonisque omnibus esse debet, partae libertatis fructus religio in přimis, quacumque istud patet Imperium, amplissimos habeat, ad j erpetuitatem persentiat. Id autem quo succedat felicius, cumulalissimam a Deo gratiam opemque maternam Immaculatae Virginis imploramus et exposcimus. Caelestium munerum auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles FYatres, clero populoque universo Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romáé apud S Petrum, die V. Maii An. MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri Vndecimo. LEO PP. XIII. A mű lélekemelő és tanulságos tartalma, valamint a nemes czél is, mely szerint a kiadása után nyerendő összegből 500 frt a győri kath. legényegylet tervezett házának alapjához fog csatoltatni, egyaránt ajánlják annak minél szélesebb körben leendő elterjesztését. 584. sz. „Szent Monika éleie'* czimü könyv ajánlunk.