Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)

5 se societate coniunctos facile transferuntur. Nam quod ratio lexque naturalis in ho­minibus singulis, idem efficit in consociatis lex humana ad bonum commune civium promulgata. — Ex hominum legibus aliae in eo versantur quod est bonum ma­­lumve natura, atque alterum sequi praecipiunt, alterum fugere, adiuncta sanctione debita. Sed istiusmodi decreta nequaquam ducunt ab hominum societate principium quia societas sicut humanam naturam non ipsa genuit, ita pariter nec bonum pro­creat naturae conveniens, nec malum naturae dissentaneum : sed potius ipsi hominum societati antecedunt, omninoque sunt a lege naturali ac propterea a lege aeterna repetenda. luris igitur naturalis praecepta, hominum comprehensa legibus, non vim solum habent legis humanae, sed praecipue illud multo altius multoque augustius complectuntur imperium, quod ab ipsa lege naturae et a lege aeterna proficiscitur. Et in isto genere legum hoc fere civilis legumlatoris munus est, obedientes facere cives, communi disciplina adhibita, pravos et in vitia promptos coercendo, ut a malo deterriti, id quod rectum est consectentur, aut saltem offensioni noxaeque ne sint civitati. — Alia vero civilis potestatis praescripta non ex naturali iure statim et proxime, sed longius et oblique consequuntur, resque varias definiunt, de quibus non est nisi generatim atque universe natura cautum. S'c suam conferre operam cives ad tranquillitatem prosperitatemque publicam natura iubet : quantum operae, quo pacto, quibus in rebus, non natura sed hominum sapientia constituitur. Iamvero peculiaribus hisce vivendi regulis, prudenti ratione inventis, legitimaque potestate propositis, lex humana proprii nominis continetur. Quae quidem lex ad finem com­munitati propositum cives universos conspirare iubet, deflectere prohibet : eademque quatenus pedisequa et consentiens est praescriptionibus naturae, ducit ad ea quae honesta sunt, a contrariis deterret. Ex quo intelligitur, omnino in aeterna Dei lege normán et regulam positam esse libertatis, nec singulorum dumtaxat hominum, sed etiam communitatis et coniunctionis humanae. — Igitur in hominum societate libertas veri nominis non est in eo posita ut agas quod Iubet, ex quo vel maxima existeret turba et confusio in oppressionem civitatis evasura, sed in hoc, ut per leges civiles expeditius possis secundum legis aeternae praescripta vivere. Eorum vero qui prae sunt non in eo sita libertas est, ut imperare temere et ad libidinem queant, quod pariter flagitiosum esset et cum summa etiam reipublicae pernicie coniunctum, sed humanarum vis legum haec debet esse, ut ab aeterna lege manare intelligantur, nec quidquam sancire quod non in ea, veluti in principio universi iuris, continea­tur. Sapientissime Augustinus:1 „Simul etiam te videre arbitror, in illa temporali {leo e) nihil esse lustum atque legitimum quod non ex hac aeterna {lege) sibi homines der ivar int. “ Si quid igitur ab aliqua potestate sanciatur, quod a principiis rectae rationis dissi­deat, sitque reipublicae perniciosum, vim legis nullam haberet, quia nec regula iustitiae esset, et homines a bono cui nata societas est, abduceret. Natura igitur libertatis humanae, quomcuque in genere consideretur, tam in personis singulis quam in consociatis, nec minus in iis qui imperant quam in iis qui parent, necessitatem complectitur obtemperandi summae cuidam aeternaeque ra­tioni, quae nihil est aliud nisi auctoritas iubentis, vetantis Dei. Atque hoc iustissimum 1 De lib. Arb. lib. cap. 6, n. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents