Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)

3 nescius quanto studio quantaque vi tum in Concilio Tridentino, tum postea adversus Iansenii sectatores, pro libero hominis arbitrio dimicaverit, nullo tempore nulloque loco fatalismum passa consistere. Libertas itaque, ut diximus, eorum est, qui rationis aut intelligentiae sunt participes, propria : eademque, si natura eius consideretur, nihil est aliud nisi facul­tas eligendi res ad id, quod propositum est, idonea«, quatenus qui facultatem habet unum aliquod eligendi e pluribus, is est factorum suorum dominus. — Iam vero quia omne, quod rei cuiuspiam adipiscendae caussa assumitur, rationem habet boni, quod utile dicitur : bonum autem hoc habet natura, ut proprie appetitionem moveat, idcirco liberum arbitrium est voluntatis proprium, seu potius ipsa voluntas est, quatenus in agendo habet delectus facultatem. Sed nequaquam voluntas movetur, nisi mentis cognitio velut fax quaedam praeluxerit: videlicet bonum, voluntati con­cupitum, est necessario bonum quatenus rationi cognitum. Eo vel magis quod in omnibus voluntatibus delectum semper iudicatio praeit de veritate bonorum, et quod­nam sit anteponendum ceteris. Atqui iudicare, rationis esse, non voluntatis, nemo sapiens dubitat. Libertas igitur si in voluntate inest, quae natura sua appetitus est rationi obediens, consequitur ut et ipsa, sicut voluntas, in bono versetur rationi consentaneo. — Nihilominus quoniam utraque facultas a perfecto abest, fieri potest ac saepe fit, ut mens voluntati proponat quod nequaquam sit reapse bonum, sed habeat adumbratam speciem boni, atque in id sese voluntas applicet. Verum sicut errare posse reque ipsa errare vitium est, quod mentem non omni parte perfectam arguit, eodem modo arripere fallax fictumque bonum, esto indicium liberi arbitrii, sicut aegritudo vitae est tamen vitium quoddam libertatis. Ita pariter voluntas, hoc ipso quod a ratione pendet, quan 'o quidquatn appetat quod a recta ratione dissideat, vitio quodam fun­ditus inquinat libertatem, e ädemque perverse utitur. Ob eamque caussam Deus infinite perfectus, qui cum sit summe intelligens et per essentiam bonitas, est etiam summe liber, malum culpae velle nulla ratione potest ; nec possunt, propter contemplationem summi boni, beati caelites. Scite Augustinus aliique adversus Pelagianos hoc ani­madvertebant, si posse deficere a bono secundum naturam esset perfectionemque libertatis, iam Deus, Iesus Chirstus, Angeli, beati, in quibus omnibus ea potestas non est, aut non essent liberi, aut certe minus perfecti essent, quam homo viator atque imperfectus. De qua re Doctor Angelicus multa saepe disputat, ex quibus effici cogique potest, facultatem peccandi non libertatem esse, sed servitutem. Sub­tilissime illud in verba Christi Domini,1 „Qui facit peccatum, servus est peccati:“ Unumquodque est illud, quod convenit ei secundum naturam. Quando ergo movetur ab aliquo extraneo, non operatur secundum se, sed ab impressione alterius, quod est servile. Homo autem secundum suam naturam est rationalis. Quando ergo movetur secundum ra­tionem, proprio motu movetur et secundum se operatur : quod est libertatis; quando vero peccat, operatur praeter rationem, et tunc movetur quasi ab alio, retentus terminis alienis: et ideo „qui facit peccatum, servus est peccati.“ — Quod satis perspicue ipsa viderat philosophia veterum, atque ii praecipue quorum est doctrina, nisi sapientem, liberum esse neminem : sapientem vero, uti exploratum est, nominabant, qui constanter secun­dum naturam, hoc est honeste et cum virtute vivere didicisset. 1 Joan VIII. 34.

Next

/
Thumbnails
Contents