Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)
VI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. LITTERAE ENCYCLICAE AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORRIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES DE LIBERTATE HUMANA. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PR1MATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTI BVS. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLIGAM BENEDICTIONEM. Libertas, praestantissimum naturae bonum, idemque intelligentia aut ration* utentium naturarum unice proprium, hanc tribuit homini dignitatem ut sit m mani consilii sui, obtineatque actionum suarum potestatem. — Verumtamen eiusmod dignitas plurimum interest qua ratione geratur, quia sicut summa bona, ita et summi mala ex libertatis usu gignuntur. Sane integrum est homini parere rationi, moral* bonum sequi, ad summum finem suum recta contendere. Sed idem potest ad omnh alia deflectere, fallacesque bonorum imagines persecutus, ordinem debitum pertur bare, et in interitum ruere voluntarium. — Liberator humani generis Iesus Christu; restituta atque aucta naturae dignitate pristina, plurimum ipsam iuvit hominis voluntatem ; eamque hinc adiunctis gratiae suae praesidiis, illinc sempiterna in coelis felicitate proposita, ad meliora erexit. Similique ratione de hoc tam excellenti natura* bono et merita est et constanter merebitur Ecclesia catholica propterea quod eiu: est, parta nobis per Iesum Christum beneficia in omnem saeculorum aetatem pro pagare. — Nihilominus complures numerantur, qui obesse Ecclesiam humanae liber Nr. 1564. 3 Litterae En£ cycl. SS. D. . N. Leonis PP. 1 XIII. de liberj, täte hnmana i l > e s 1 1