Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)

2 780. sz. A jeruzsálemi szent-sír s egyéb szén t emlékek fenn­tartására min­den évben nagypén - teken ado­mányok gyűj­tendők. sub plumbo datis, quatuor per annum vicibus ab omnibus Sacrorum Antistitibus Terrae Sanctae necessitates piae Christifidelium charitati commendandas esse decrevit. Nunc autem dilectus filius Bernardinus de Portu Romatino, Ordinis Fratrum Mino­rum S. Francisci Assisiensis de Observantia nuncupatorum generalis Administer, Nobis exponendum curavit, adauctis in dies praesertim vertentibus annis necessitati­bus huiusmodi, Sanctorum Locorum custodiae haud amplius provenientes e fidelium eleemosynis redditus sufficere, eaque potissimum de causa quod elapso iam saeculi intervallo a postrema, quam memoravimus fel. rec. Pii PP. VI. Constitutione, non­nulli ex Ordinariis illam veluti fere obsoletam negligunt, neque eleemosynas pro Sanctis Locis commendare, ea qua par est sollicitudine, student ; ideoque enixas Nobis preces humiliter adhibuit, ut quaedam hac super re providere de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine velimus. Nos igitur, quibus tanti momenti custodia maximo est cordi, votis huiusmodi annuere cupientes, de Apostolica Nostra auctori­tate, vi praesentium, perpetuum in modum decernimus, ut Venerabiles Fratres Pa­triarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii totius terrarum orbis locorum Ordinarii sub sanctae obedientiae vinculo curare teneantur, ut respective in cuiuscunque Dioe­cesis Parochiali Ecclesia, una saltem singulis annis vice, nempe Feria Sexta Maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter semel tantum quotannis eligendo die, fidelium charitati Sanctorum Locorum necessitates proponantur. Pari autem auctoritate expresse interdicimus atque prohibemus, ne quis audeat vel praesumat eleemosynas pro Terra Sancta quomodolibet collectas in alios usus con­vertere atque immutare. Propterea iubemus collectas, ut superius dictum est, eleemo­synas Parochum Episcopo, Episcopum tradere proximiori Ordinis S. Francisci pro Terra Sancta Commissario ; hunc autem curare volumus, ut eaedem quam citius Hierusalem ad Sanctorum Locorum Custodem ut moris est, transmittantur. Decer­nentes praesentes Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spectat, ac spectare poterit, in omnibus plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscunque Iudf­­ces Ordinarios et delegatos indicari et definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit atten­tari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis in contrarium facientibus qui­buscunque. Denique volumus, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus abhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXVI. Decem­bris MDCCCLXXXVII. Pontificatus Nostri anno decimo. L. S. M. Card. LEDÓCHOWSKI. Isteni Üdvözítőnk szent sírjának őrzése a római pápák rendeletéből a Szt.­­Ferenczrendü minorita szerzetesek gondjaira van bízva. A szerzet ezen nagy nehéz­ségekkel járó feladatának megoldásában csupán a keresztény ájtatos hívek adomá­nyaira kénytelen szorítkozni. Az isteni Üdvözítő nevében, a kinek sírját az enyészettől és a rosszakaratuak erőszakos rombolása ellen megőrzi, nyújtja ki kezét a szerzet

Next

/
Thumbnails
Contents