Püspöki körlevelek 1886 (Szombathely, 1887)
blicae institutionis ac educationis domicilia, tot templa in gloriam Dei erecta et pretiosa splendidaque ecclesiarum supellectilia. Et haec omnia Vir Dei proprio aere largissima manu fundavit, comparavit, erexit ; imo actu quoque comparat, erigit et fundat. Non igitur clamosis iactitat humanismum labris, neque de Patriotismo proiicit ampullas, sed magnifica imo regia liberalitate solis luce clarius demonstrat, quo zelo aestuet in Deum ac quantopere diligat decorem domus Dei, et factis comprobat charitatem erga proximum quisve sit amor eius in Patriam et concives suos. Hic vir est, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris ; sed facit sibi sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non dificientem in coelis. En talem ac tantum habemus Metropolitani ; dignus omnino, qui honoretur a cunctis, et in seculum memoria eius in benedictione erit ! Sed est et alia nobis obsequii ratio. Ante triennium enim, — quod in Alma hac Dioecesi nunquam antea obtinuit, — indignus ego servus Domini in propria Dioecesis meae Cathedrali Ecclesia unctus sum in Episcopum per sacratas manus praelaudati D. Metropolitae, qui humillimis meis precibus benigne annuens pro vere apostolico suo in Deum zelo et in me clerumque huius Almae Dioecesis paterno affectu, quasi oblitus sui senilis aevi, longo semet itineri lubenter accinxit, atque in medio nostri cum benevolentia commoratus ac paterne conversatus svavi sua clementia omnium animos plene sibi devinxit. Quis proinde ambigat tali viro tot titulis illustrissimo, quem nunc ad aram Dei cum baculo senectutis gradientem non solum Regni huius Mariani lectissimi Proceres populusque fidelis, sed et ipse Summus Pontifex non secus ac Rex Apostolicus suis comitantur benevolentiae votis, cordicitus congratulari omniaque fausta ei precari ? ! Ut igitur sincera coram Deo pandamus laetitiae ac gratitudinis sensa, die 28-a huius Mensis, i. e. festo SS. Apostolorum Simonis et Judae sub sacro Missae sacrificio iungenda erit Orationi diei ab omnibus Sacerdotibus per integram Dioecesim sub una conclusione Oratio „Deus omnium fidelium pastor et rector famulum tuum Ioannem Archi-Episcopum, quem Pastorem Ecclesiae Hungaricae praeesse voluisti, propitius respice,“ etc. atque sic unanimes corde uno ore honorificemus Deum pro gratiis summo Regni nostri Praesuli adusque collatis, oremusque pro ultro quoque ei irroranda omnigena benedictione coelesti ac terrestri. Sabariae die 8-a Octobris 1886. Cornelius m. p. Episcopus.