Püspöki körlevelek 1886 (Szombathely, 1887)
11 et durante huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsas facultates largimur, quas largiti sumus per litteras Nostras Apostolicas Pontifices maximi datas die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, iis tamen omnibus exceptis, quae in eisdem litteris excepta sunt. Ceterum summa cura studeant universi magnam Dei parentem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereri. Nam in patrocinio sanctissimae Virginis a Rosario sacrum hoc Iubilaeum esse volumus : ipsaque adiutrice confidimus, non paucos futuros, quorum animus detersa admissorum labe expietur, fideque, pietate, iustitia non modo in spem salutis sempiternae, sed etiam in auspicium pacatioris aevi renovetur. Quorum beneficiorum caelestium auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem vobis, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXII. Decembris anno MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri Octavo. LEO PP. XIII. Anyaszentegyházunk dicső főpásztorának ezen szeretetteljes atyai levele bizonyára kedvező alkalmat szolgáltat a lelkészkedő papságnak, hogy mielőtt a jubilaeumi búcsút kihirdetné, behatóan szóljon a kath. hitnek szükségéről és áldásairól, korunk hitellenes áramlatáról és részletesen megmagyarázván a jubilaeumi búcsú jelentőségét, annak kihirdetésénél vegye tekintetbe a S. Poenitentiariának itt következő pontjait: Ex S. Poenitentiaria Apostolica. Sacra Poenitentiaria de mandato SS. D. N. Leonis PP. XIII. sequentes declarationes edit pro iubilaeo huius anni 1886. I. Ieiunium pro iubilaeo consequendo praescriptum adimpleri non prosse diebus stricti iuris, ieiunio reservatis nec diebus quatuor temporum per annum et nisi adhibeantur cibi esuriales, vetito usu cmca qualitatem ciborum cuiuscumque indnlti seu privilegii etiam bullae Cruciatae. In iis vero locis ubi cibis esurialibus uti difficile sit, Ordinarios posse indulgere ut ova et lacticinia adhibeantur, servata in ceteris ieiunii ecclesiastici forma. II. Christifldelibus cum capitulis, congregationibus, confraternitatibus, collegiis nec non cum proprio parocho aut sacerdote, ab eo deputato ecclesias pro lucrando iubilaeo processionaliter visitantibus, applicari posse ab Ordinariis indultum in litteris apostolicis iisdem capitulis, congregationibus etc. concessum. III. Una eademque confessione et communione non posse satisfieri praecepto Paschali et simul acquiri iubilaeum. IV. Iubilaeum, quoad plenariam indulgentiam, bis aut pluries acquiri posse iniuncta opera bis aut pluries iterando ; semel vero, idest prima tantum vice quoad ceteros favores, nempe absolutionis a censuris et a casibus reservatis, commutationes aut dispensationes. V. Ad iniunctas visitationes exequendas designari posse etiam capellas et oratoria, dummodo sint publico cultui addicta et in iis soleat Missa celebrari. VI. Visitationes ad lucrandum iubilaeum indictas, dummodo praescripto numero fiant, institui posse pro lubitu fidelium sive uno sive diversis diebus. '