Püspöki körlevelek 1885 (Szombathely, 1886)

i u U ¥ Jfrr If I. VENERABILES FRATRES AC FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Si omne tulit punctum, qui anni cursum similem esse aiebat alto mari, — in quo iam secundis ferimur undis hilarique cum plausu prosequimur celeusmata, iam vero procePosis interitumque minitantibus iactamur fluctibus, — an non tota hodie, necesse est, exhilarescamus mente ovantesque agitemus gaudia, dum post varios casus per tot discrimina rerum incolumi pede attingimus labentis anni terminum. Non est, Nobis animus hic indagare, faustane annus portenderit auspicia, et num is pro rebus Sanctae Matris Ecclesiae atque charae Patriae prosperene an nefarie decurrerit; neque lamentamur amplissimas nefors spes, quas Calendas eius blando salutantes ore pectore fovebamus, penitus delusas, vota cordium irrita, ge­nerosos conatus effectu frustratos; .... cui enim bono esset haec rimari! Factum alioquin infectum fieri nequit, . et probe novimus omnia^ quae anno elapso in nos redundarunt sive sint illa bona sive mala, amoena licet vel molesta, solatiosa vel lugubria, non ineluctabili fato, neque coeca sorte vel fortuna ancipite, sed agente aut permittente Deo, cuius Providentia gubernat cuncta, (Sap 14, 3.) evenisse; ne­minem enim nostrum latet humana coelestibus regi auspiciis et ipsis etiam, quos for­tuitos habet mundus, casibus Deum fovere nam semper et ubique „Ludit in huma­nis divina potentia rebus!“ Non casus, nec fortuna, neque fatum erat, sed, qui at­tingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter, (Sap. 8; 1 ) ipse Deus erat, quo miserante annum transegimus, per Eius enim gratiam viximus et operabamur, imo adusque vivimus, movemur et sumus; Ipsi igitur Regi saeculorum immortali et invisibili Soli Deo honor et gloria! Dum proinde Nos de feliciter emenso anni curriculo laetos celebramus animi triumphos et simul Vobis etiam Fratribus et Filiis Nobis desideratissimis pa­terno corde congratulamur, una sublatis ad sidera palmis incessabiles litamus Deo laudes non ideo solum, quod aliis superstites manserimus, sed etiam pro innumeris gratiarum charismatibus, quibus Nos in regenda Dioecesi Vos autem in Cooperatione Pater Coelestis anno superiore excoluit, fulcivit ac ditavit. — — Verumtamen hic gradum sistendo haud esset res absoluta, bifrontis enim Jani oculi non solum praeterita intuentur, sed etiam futura speculantur; minime igi­tur sufficeret unice de superato anno laetari, sed convenit etiam futura votis pe­tere. Quapropter dum ingruente novo annon ovis ventis vela Nostra credimus, lau­rigeri Virgilii verbis Vos salutamus : ,,Durate et vosmet rebus servate secundis D pre­­camurque ut gratia ex Alto roborati amore, more, ore et re officio vestro deservia­tis, amore nempe in Deum et Ecclesiam Eius, more erga Statuta Ecclesiae et disci­plinam, ore per indefessam praedicationem Evangelii et re seu non ob vanam osten-

Next

/
Thumbnails
Contents