Püspöki körlevelek 1884 (Szombathely, 1885)
3i Cardinales; permulti quoque accessere ecclesiastici Viri dignitate clari, et laid religione praestantes : omnes ferventi permoti desiderio novum cultus honorem opponendi probris ac blasphemiis, quibus exeelsa Domina a tenebrarum potestate hodie lacessitur, ab eaque, tam propitia oblata occasione, enixius implorandi, ut optatae pacis nostrae sequestra fiat apud Deum, et caelestium administra gratiarum. Sanctissimus Dominus rei perspecta gravitate, eam videndam demandavit peculiari Congregationi Eminentissimorum Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum. Quae die 31 mox praeteriti mensis Maji ad Vaticanum coadunata, in primis in hoc themate pervidit obicem, hactenus insolubilem, ex defectu notitiae certae, quae prorsus necessaria esset, veri anni Virginei natalitii; cum eruditi omnes tam veteres quam recentiores, ac ipsi centenarii propugnatores censeant tempus nativitatis Deiparae beatissimae historica certitudine definiri non posse. Quae enim maxime afferuntur documenta, videlicet fragmentum epistolae Evodii, post Sanctum Petrum primi Antiocheni Episcopi, juxta quod beata Virgo decimum quintum annum agens peperisset hujus mundi lucem; et Chronicon Paschale, unde deducere daretur Mariae ortum undecimo anno, ad summum, ante Christum natum contigisse: haec praeterquamquod secum non cohaerent, ab omnibus melioris notae criticis, validis adductis rationum momentis, facile refelluntur uti apocrypha, aut prorsus dubiae auctoritatis. Hi propterea incunctanter negant fidem esse adjungendam rei, de qua sacrae litterae, veteres Patres, ecclesiasticae historiae et sacrae antiquitatis explorata monumenta nihil omnino tradiderint. Ac sapienter, pro suo more, de hoc ipso scribit Summus Pontifex Benedictus XIV: „Fortasse nonnemo mirabitur nos de nativitate beatae Virginis nihil afferre; sed cum de ea sacer textus omnino sileat, optimum putavimus et nos de re prorsus incerta tacere, de qua cum plures scribere voluerint, ex turbidis fontibus, quae tradiderunt, hausisse videntur, puta ex Proto-Evangelio, quod Sancto Jacobo falso tribuitur, ex libro de Ortu Virginis, qui perperam Sancto Jacobo fratri Domini Nostri Jesu Christi, et a quibusdam Cyrillo Alexandrino adscribitur, . . . ex commenticia S. Evodii epistola etc.“ {De festis B M. V. lib. II. cap. IX.) Consuetudinem autem, quae invaluit, celebrandi sacras centenarias commemorationes, rei praesenti minus congruere deprehensum fuit. Quandoquidem, uti iidem centenarii fautores testantur, expetitum festum prima vice hoc decimonono saeculo foret inducendum, veluti quid novum in Dei Ecclesia, et cunctis retroactis saeculis ne cogitatum quidem ab eximia majorum erga inclytam Dei Genitricem pietate et devotione, aut certe illis inusitatum. Profecto satis congrua theologica atque liturgica ratione inolevisse censendum est, ut saecularia solemnia, quae aliis sanctis cum Christo regnantibus non denegantur, ea de praecipuis sacratissimis Beatae Virginis vitae actis et mysteriis, scilicet de Nativitate, de Annuntiatione, de Assumptione, ac porro de caeteris, non celebrentur. Nam eminentiori veneratione supra ceteros Sanctos colit Ecclesia Caeli Reginam et Dominam Angelorum, cui, in quantum ipsa est mater Dei . . . debetur . . . non qualiscumque dulia, sed hyperdulia (5. Thorn, ß part, quaest. 25, art. 5.) Ideoque plusquam centenaria solemni commemoratione, eadem semper cultus praestantia, eodemque honoris tributo Ecclesia celebrat recurrentes ejus mysteriorum so-