Püspöki körlevelek 1883 (Szombathely, 1884)
i5 Voluit tamen ab hoc honore minime seiungi Sanctum Dominicum Gusmanum, qui cum Familiae Minoriticae Patriarcha amicitiae arcto vinculo in caritate colligatus „integritatem caelestium doctrinarum tuebatur, pravosque haereticorum errores luce Christianae sapientiae per eadem tempora depellebat, quibus ille, ad grandia ducente Deo, id impetravit, ut ad virtutem excitaret Christianos homines, ut diu multumquae devios ad imitationem Christi traduceret.“ (In Ep. Encycl. SSmi Dei Nostri 17 Septembr. 1882.) Praecepit igitur Sanctitas Sua, ut festa Sanctorum Confessorum Benedicti Abbatis die 21. Martii, Dominici Gusmani 4 Augusti et Francisci Assisiensis 4 Octobris, in Kalendario universalis Ecclesiae hactenus sub ritu duplici minori inscripta, ad ritum duplicem majorem evehantur. Mandavit praeterea de hoc per Sacrorum rituum Congregationem praesens edi decretum, quod anno proxime insequente ubivis erit executioni tradendum. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 5 Aprilis 1883. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. L. f S. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Sabariae, 27. jun. 1883. N I T R I E N. Quum ex apostolico Brevi sub die 28-a Julii anni superioris edito rubrica generalis Breviarii Romani lit. X. de Translatione Festorum hoc sensu mutata sit, videlicet. „Festa duplicia minora (exceptis illis Sanctorum Ecclesiae Doctorum) et festa semiduplicia, si occursu Dominicae vel majoris festi, seu Officii quomodocunque impediantur, non transferuntur, sed ipsa die, qua cadunt, de eis fit in utrisque Vesperis et Laudibus commemoratio cum nona lectione historica, sive una ex duabus aut tribus, si tamen haec ea die fieri possint, secus hujusmodi festa duplicia et semiduplicia eo anno penitus omittuntur“ nonulla dubia oborta sunt, tum quoad expressionem illlam: „si occursu Dominicae,“ quum etiam quoad alteram expressionem: „cum nona lectione historica, sive una ex duabus aut tribus.“ Hinc Rmus Dnus Augustinus Roskoványi Eppus Nitrien, a sacra Rituum Congregatione haec declarari petit, scilicet: I. „An verba illa „si occursu Dominicae,“ ita sumenda sint, quod si festum duplex minus in qualemcunque Dominicam inciderit, totum officium et Missa de Dominica, festique duplicis minoris tantum commemoratio facienda sit; vel vero expressio illa „si occursu Dominicae“ unice ad Dominicas majores primae et secundae classis, item alias (non tamen semiduplices) quae hactenus quoque celebrationem festorum duplicium excluserunt, intelligenda sint ?“ II. „An verba illa „commemoratio cum nona lectione historica sive una ex duabus vel tribus“ ita sumenda et intelligenda sint, ut occurrente cum majori festo aut officio, festo etiam duplici minori, vel semiduplici, si hoc festum minus duas vel tres habeat lectiones historicas, ex his lectionibus duabus vel tribus una tantum pro lubitu sumi, aut vero duae vel etiam omnes tres in unam conjungi et recitari debeant ?“ Sacra porro eadem Congregatio ad relationem infrascripti secretarii audita sententia alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, sic declarandum censuit: Ad I. Negativ e ad primam partem; affir?native ad secundam.