Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)

6 Alia sane tum caussa erat, cum a fide Christiana, aut quoquo modo ab officio de­ficere Imperatorum edictis ac Praetorum minis iuberentur : quibus temporibus profecto displi­cere hominibus quam Deo maluerunt. Sed in iis ipsis rerum adiunctis tantum aberat ut quic­­quam seditiose facerent maiestatemve imperatoriam contemnerent, ut hoc unum sibi sumerent, sese profiteri, et christianos esse et nolle mutare fidem ullo modo. Ceterum nihil de resistendo cogitabant ; sed placide atque hilare sic ibant ad tortoris equuleum, ut magnitudini animi cruciatuum magnitudo concederet. — Neque absimili ratione per eadem tempora Christianorum vis institutorum spectata est in militia. Erat enim militis Christiani summam fortitudinem cum summo studio coniungere disciplinae militaris : animique excelsit item immobili erga principem fide cumulare. Quod si aliquid rogaretur quod non esset honestum, uti Dei iura violare, aut in insontes Christi discipulos ferrum convertere, tunc quidem imperata facere recusabat, ita tamen ut discedere ab armis atque emori pro religione mallet, quam per seditionem et turbas auctoritati publicae repugnare. Postea vero puam respublicae principes christianos habuerunt, multo magis Ecclesia testificari ac praedicere institit, quantum in auctoritate imperantium inesset sanctitatis : ex quo futurum erat, ut populis, cum de principatu cogitarent, sacrae cuiusdam maiestatis species occurreret, quae ad maiorem principum cum verecundiam tum amorem impelleret. Atque huius rei caussa, sapienter providit, ut reges sacrorum solemnibus initiarentur, quod erat in Testa­mento Veteri Dei auctoritate constitutum. — Quo autem tempore civilis hominum societas , tamquam e ruinis excitata imperii romani, in spem christianae magnitudinis revixit, Pontifices Romani, instituto imperio sacro, politicam potestatem singulari ratione consecraverunt. Maxima quidem ea fuit nobilitatis ad principatum accessio : neque dubitandum quin magnopere illud institutum et religiosae et civili societati semper fuisset profuturum, si quod Ecclesia spectabat, idem principes et populi semper spectavissent. — Et sane quietae res et satis prosperae permanserunt quamdiu inter utramque potestatem concors amicitia permansit. Si quid tumul­tuando peccarent populi, praesto erat conciliatrix tranquillitatis Ecclesia, quae singulos ad officium vocaret, vehementioresque cupiditates partim lenitate, partim auctoritate compesceret. Similiter si quid in gubernando peccarent principes, tum ipsa ad principes adire, et populorum iura, necessitates ; recta desideria commemorando, aequitatem clementiam, benignitatem suadere. Qua ratione pluries est impetratum, ut tumultuum et bellorum civilium pericula prohiberentur. Contra inventae a recentioribus de potestate politica doctrinae magnas iam acerbi­tates hominibus attulerunt, metuendumque ne extrema malorum afferant in posterum. Etenim ius imperandi nolle ad Deum referre auctorem, nihil est aliud quam politicae potestatis et pulcherrimum splendorem velle deletum et nervos incisos. Quod autem inquiunt ex arbitrio illam pendere multitudinis , primum opinione falluntur ; deinde nimium levi ac flexibili funda­mento statuunt principatum. His enim opinionibus quasi stimulis incitatae populares cupiditates sese efferent insolentius , magnaque cum pernicie reipublicae ad coecos motus , ad apertas seditiones proclivi cursu et facile delabentur. Revera illam, quam Reformationem vocant, cuius auditores et duces sacram civilemque potestatem novis doctrinis funditus oppugnaverunt , repentini tumultus et audacissimae rebelliones praesertim in Germania consecutae sunt : idque tanta cum demestici deflagratione belli et caede, ut nullus pene locus expers turbarum et cruoris videretur. — Ex illa haeresi ortum duxit saeculo superiore falsi nominis philosophia, et ius quod appellant novum, et imperium populare, et modum nesciens licentia, quam plurimi

Next

/
Thumbnails
Contents