Püspöki körlevelek 1880 (Szombathely, 1881)

- 14 — voti soleninis, aut ordinis majoris impedimento irretiti pararent matrimonium inire cum persona catholica, matrimonium tale non opus est promuulgare ; ut quid enim interrogaret Parochus de impedimento, quando tale adesse ipse optime novit? Quae porro in promulgatione mixtorum matrimoniorum servanda veniunt, uberius pro­posita sunt in Decretis Cone. Provinc. Strigon a. 1858. Tit. III. p. 8., ac funda­mento horum in Circularibus Dioecesanis anni 1868. necnon anni 1869. porro in litteris Pastoralibus Emmi ac Rmi Cardinalis Principis Primatis ddto 30. Dec. 1868. publicatis, instructionibus item ibidem citatis, quarum reliquae etiam dispositiones, quae nempe ad passivam mixtis matrimoniis assistentiam et hujus praestandae modum, ad sacramenti porro poenitentiae dispensationem, impertiendamque mulieri post partum benedictionem referuntur, ad amussim observentur est necesse. Advertant curatores animarum, dispositione §. 53. legis, de qua sermo est, non in illos statui poenam, qui minorennem personam in alia, quam quae lege anni 1868 : LIII. praescribitur, confessione educant aut educandam curant, sed in illos, qui minorennem in hanc aliam confessionem suscipiunt, ac proinde in Ecclesiae ministros. Expressio in lege occurens „fölvesz“ ambigua est. Quamprimum super sensu illius interpretatio seu authentica, seu usualis edita fuerit, hoc ipsum anima­rum curatoribus indicabitur. Ceterum omni dubio caret, sacramentorum administra­­tionem nobis ceu ministris Christi et dispensatoribus Mysteriorum Dei incumbere. Praeter g-um 53. codicis poenalis adhuc etiam §. 60. propius adtinet ad curatores animarum, qui sic sonat: „Egy hónapig terjedhető elzárással és háromszáz forintig terjedhető pénzbüntetéssel büntetendő azon anyakönyvvezető: 1. aki az állam törvényei szerint érvényes házasságból született gyermeket — noha e körülményt tudta — az anyakönyvbe mint az állam törvényei szerint törvényest be nem jegyzi vagy viszont a törvénytelen gyermeket törvényesnek jegyzi be ; 2. aki azon esetben, ha az anyakönyvben törvénytelen születésűnek bejegyzett gyermek, az illetékes ha­tóság által jogerejüleg törvényes születésűnek nyilváníttatott, a hatóságnak azon meghagyását, hogy a törvényessé nyilvánítást vagy törvényesitést az anyakönyvbe bejegyezze, nem teljesiti.“ Ecclesia catholica matrimonta inter illos inita, quorum alteruter impedimento ligaminis vel sacri ordinis, vel religiosae professionis laborat, tamquam valida ac legitima agnoscere, et proles ex his matrimoniis susceptas pro legitimis habere, ac qua tales matriculis suis inserere non potest; sed nequit etiam impedire, quominus civilis potestas etiam has proles pro legitimis declaret ac habeat. Animarum curatores itaque proles, quas certe norunt civiliter legitimas esse vel legitimatas fuisse, verba ipsius legis adhibendo „az állam törvénye szerint törvényes“ matriculae inscribant, quibus verbis satis indicatur civilis dumtaxat, et non etiam ecclesiastici juris legitimitás. In dubio ad Ordinariatum recurrendum est. Quae pro directivo notitiae statu et observantia Venerabili Clero Curato cum eo proponuntur, quod codex poenalis prima die elapsi mensis Septembris vigorem vimque obligantem naetus sit. Sabariae 24. Octobris. 1880. Emericus m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents