Püspöki körlevelek 1880 (Szombathely, 1881)
Sed projecto legis lex lata et altissima etiam sanctione munita non consonat. Lex enim illa nunc sic sonat: „Aki életkorának tizennyolczadik évét még be nem töltött kiskorú egyént az 1868 : Lili. t. ez. rendelkezése ellenére más vallásfelekezetbe fölvesz: két hónapig terjedhető elzárással és háromszáz forintig terjedhető pénzbüntetéssel büntetendő.“ (§. 53. Art. XL. a 1879.) Dictamine hujus legis in eos, qui minorennes decimum octavum aetatis suae annum nondum egressos in aliam, quam quae lege anni 1-68 : LIII. praescripta est, confessionem suscipiunt, poena carceris et mulcta pecuniaria statuitur ita, ut reclusio usque duos menses extendi, mulcta autem usque tercentos florenos assurgere possit. Videndum igitur, quid agere debeant animarum curatores, quidve declarare fidelibus mixtum matrimonium in his rerum adjunctis inire intendentibus. Ante omnia cum prudentia, charitate et zelo fatigari nescio conentur illos a proposito isto retrahere, nec se in transversum agi sinant excusatione nupturientium asserentium, non per se stare Ecclesiae mandatis obsequi, verum se. et si vellent. lege publica arceri a satisfaciendo Ecclesiae postulatis. Etsi enim lege prohibeantur in his Ecclesiae praecepta implere, liberum tamen ipsis manet a tali matrimonio prorsus abstinere. Si non abstinent, sed in concepto proposito legum Ecclesiae salutisque tam suae, quam prolium suscipiendarum incurii — ultro perseverant, Ecclesia iis quidem compatitur, a suis tamen principiis ne latum quidem unguem recedere potest. Hinc dispensatio in bannis, in vetito mixtae religionis, aut quibusvis impedimentis seu impedientibus, sive dirimentibus in regula dari non poterit. Dispensatio enim sufficientibus ex causis iis nonnisi datur, qui legibus sanctae matris Ecclesiae se obedientes exhibent. Notae enim Vobis sunt cautiones, quas Ecclesia catholica a desponsis mixtae religionis semper postulavit et postulare non desinit, scilicet: l-o ut partes veras cautiones praestiterint, quibus se coram Ecclesia obligent ad ea, quae ab iisdem ipsa Ecclesia exigit, inter quae praecipuum locum tenet catholica educatio universae omnino prolis, absque ulla exceptione sive restrictione; — 2-o ut superior ecclesiasticus moralem certitudinem habeat sive de cautionum sinceritate pro praesenti, sive de earum adimplemento pro futuro; — 3-o ut cautionum exbitio notoria sit, vel saltem talis esse possit, ad omne scandalum removendum.; quae quidem cautiones, ut jussu s. m. Pii IX. ad omnes Archi-Episcopos, Episcopos et Ordinarios die 15-a Novembris 1858. disertis verbis edictum est „remitti seu dispensari nunqam possunt, cum in ipsa naturali ac divina lege fundentur, quam Ecclesia et haec S. Sedes sartam tectamve tueri omni studio contendit, et contra quam sine ullo dubio gravissime peccant, qui promiscuis hisce nuptiis temere contrahendis se ac prolem exinde suscipiendam perversionis periculo committunt. “ A regula igitur superius allegata exceptioni tunc dumtaxat locus esse posset, si Vobis alioquin notae et hac vice iterum in memoriam revocatae conditiones sive cautiones in tuto positae forent, in quo quidem dijudicando maturo consilio opus est. Quapropter cuncta ineundi ejusmodi matrimonnii momenta religiosa plane libranda sunt trutina, ne improba dissimulatione laqueus salutis paretur incautis. Disponimus itaque, ut de singulis mixtorum matrimoniorum casibus ad Officium Nostrum referatur. Promulgationes trinae matrimoniis his praemittantur. Si canonico ligaminis,