Püspöki körlevelek 1875 (Szombathely, 1876)

10 enduin peragere debeat Quoniam vero nedum exemplum, sed ministerii ecclesiastici opera omnino requiritur, ut in populo Dei optati sanctificationis fructus habeantur, vestrorum Sacerdotum zelum, VV. Fratres, ad ministe­rium salutis potissimum hoc tempore alacriter exercendum inflammare non omittite: atque ad commune bonum, ubi hoc fieri possit, plurimum conferet, si ipsi pietatis et religionis exemplo Christiano populo praeeuntes, spiritualium exercitationum ope suae sanctae vocationis spiritum renovent, ut deinde utilius ac salutarius in suis muneribus explendi, et in Sacris Missionibus apud populum habendis, statuto a Vobis ordine et ratione ver­sentur. Cum porro tot sint hoc saeculo mala, quae reparentur, et bona quae promoveantur,assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, omnem curam impendite, ut populus vester ad detesdandum immane crimen blasphemiae adducatur, quo nihil est tam sanctum, quod hoc tempore non violetur, utque de diebus festis sancte colendis, de ieiunii et abstinentiae legibus ex Ecclesiae Dei praescripto servandis sua officia cognoscat et impleat, atque ita vitare possit poenas, quas harum rerum contemptus evocavit in terras. In tuenda Cleri disciplina, in recta Clericorum institutione curanda vestrum pariter studium ac zelus constanter advigilet, omnique qua potestis ratione auxilium circumventae iuventuti afferte, quae in quanto discrimine sit posita, et quam gravi ruinae obnoxia, a Vobis non ignoratur. Hoc mali genus ita acerbum fuit Divini Ipsius Redemptoris cordi, ut in eius auctores ea verba protulerit „quisquis scandalizaverint unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria iu collo eius et in mare mitteretur“ (1) Nihil autem magis dignum est sacri lub laei tempore, quam ut omnigenae caritatis opera impensius exerceantur: ac propterea vestri etiam zeli erit. Venerabiles Fratres, stimulos addere, ut subveniatur pauperi, ut peccata eleemosynis redimantur, quarum tam multa bona iu scripturis sacris recensentur: et quo latius caritatis fructus manet ac stabilior evadat, opportunum admodum erit ut caritatis subsidia ad fovenda vel excitanda pia illa instituta conferantur, quae utilitati anima­rum et corporum plurimum conducere hoc tempore existimantur. Si ad haec bona assequenda omnium vestium mentes et studia consenserint, fieri non potest, quin Regnum Christi et iustitia eius magna incrementa suscipiat et hoc tempore acceptabiii his diebus salutis magnam supernorum munerum copiam super filios dilectionis clementia caelestis effundat. Ad Vos denique Catholicae Ecclesiae Filii universi sermonem Nostrum convertimus omnesque et singulos paterno affectu cohortamur, ut hac lubilaei veniae assequendae occasione ita utamini, quemadmodum sincerum salutis vestrae studium a vobis exposcit. Si unquam alias nunc certe pernecessarium est Filii dilec­tissimi, conscientiam emundare ab operibus mortuis, sacrificare sacrificia iustitiae. facere fructus dignos poeni­tentiae, et seminare in lacrimis ut cum exultatione metamus. Satis innuit divina Maiestas quid a nobis postulet, cum iamdiu ob pravitatem nostram sub increpatione eius, snb inspiratione spiritus irae suae laboremus lamvero solent homines quotiescumque necessitatem arduam nimis patiuntur, ad proximas gentes auxilii causa destinare legatos. Nos quod est melius legationem ad Deum destinemus; ob Ipso imploremus auxilia, ad Ipsum nos corde, orationibus, ieiuuiis et eleemosynis conferamus. Nam quanto Deo viciniores fuerimus, tanto adversarii nostri a nobis longius repellentur. (2) Sed vos praecipue audite Apostolicam vocem, pro Christo enim legatione fungi­mur, vos qui laboratis et onerati estis, et a semita salutis e rrantes sub iugo pravarum cupiditatum et diabolicae servitutis urgemini. Ne vos divitias bonitatis, patientiae et longanimitatis Dei condemnatis; et dum tam ampla, tam facilis veniae consequendae copia paratum vobis, nolite contumacia vestra inexcusabiles vos facere apud Divinum Iudicem, et thesaurizare vobis iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Redite itaque praeva­ricatores ad cor, reconciliamini Deo; mundus transit et concupiscentia eius; abiicite opera tenebrarum, indui­mini arma lucis, desinite hostes esse animae vestrae, ut ei tandem pacem in hoc saeculo, et in altero aeterna iustorum praemia concilietis. Haec sunt vota Nostra: haec a Clementissimo Domino postulare non cessabimus; atque omnibus Catholicae Ecclesiae Fdiis, hac precum societate Nobiscum eoniunctis, haec ipsa bona a Patre Misericordiarum Nos cumulate assecuturos esse confidimus. Ad faustum interea et salutarem huius sancti Operis fructum sit auspex omnium gratiarum omniumque caelestium munerum Apostolivá Benedictio quam, vobis omni­bus, Venerabiles Fratres, et vobis Dilecti Filii quotquot in Catholica Ecclesia censemini ex intimo corde de­­proptam peramanter in Domino impertimus, Datum Romae apud S. Petrum die vicesima quarta Decembris Anno MDCCCLXX1V. Pontificatus Nostri Anno vicosimonono. PIUS PP. IX. Sacra Poenitentiaria, mandatis obsequens Sanctissimi Dni PII PAPAE IX. super petitionibus a nonnullis locorum Ordinariis Sanctae Sedi oblatis, occasione Jubilaei anno proxime elapso, die 24. Decembris indicti, haec, quae sequuntur, ex Apostolica auctoritate declarat. 1. Ne quis fidelium ob Ecclesiae visitandarum defectum a lucrando Iubilaeo impediatur, Sanctitas (1) Marcus 9. 41. (2) S. Maiimus Taurinen. Horn. XCI.

Next

/
Thumbnails
Contents