Püspöki körlevelek 1867 (Szombathely, 1868)
írási, ne modis omnibus di vexati, propriisque bonis spoliati, ac severissimis poenis afflicti et oppressi, et Ecclesiae canones ac leges omnino proculcatae. Atque his minime contentum russicum gubernium, pergit ex avito proposito Ecclesiae disciplinam violare, et unionis et communicationis illorum fidelium cum nobis, et hac sancta Sede vincula frangere, ac omnia moliri rt conari, ut in illis dominiis catholicam religionem funditus evertere, et illos fideles a catholicae Ecclesiae sinu avellere, et ad funestissimum schisma pertrahere possit. Cum incredibili animi Nostri moerore vobis significamu«, quo nuper decreta ab illo gubernio post ultimam commemoratam Nostram allocutionem edita fuisse. Ac decreto die 22 proximi mensis maii vulgato, per horrendum ausum Podlachiensis diocesis in Poloniae regno una cum illo canonicorum collegio, consistorio generali, ac dioecesano seminario penitus luit exstincta, et ejusdem dioecesis episcopus. a suo grege divulsus, coactus a dioecesis finibus continuo discedere. Quod decretum simile est illi die 3. juuii superiore item anno in lucem edito, de quo mentionem facere haud potuimus, cum illud ignoraremus Hoc igitur decreto idem gubernium non dubitavit proprio arbitrio et auctoritate Cameneciensem dioecesirn de medio tollere, el illud canonicorum collegium, consistorium, ac seminarium disperdere, et proprium antistitem ab ilia dioecesi violenter abripere. Cum autem omnis via, atque ratio Nobis intercludatur, qua cum illis fidelibus communicare possimus, tum ne quisquatn carceri, exsilio, aliisque poenis exponeretur, coacti fuimus, in nostras ephemerides inserere actum, quo legitmae illarum amplarum dioecesium jurisdictionis exercitio, ac spiritualibus fidelium necessitatibus consulendum censuiinus, ut illuc per artis typograficae opem notitia perveniret suscepti a Nobis consilii. Quisque vel facile inlelligit, qua mente, et quo fine ejusmodi decreta a russico gubernio edantur, cum mullorum episcoporum absentiae dioecesium quoque accedat suppressio. Quod autem Nostram cumulat amaritudinem, vencrebiles fratres, est aliud decretum al> eodem gubernio die 22. superioris mensis maii promulgatum , quo Petropoli fuit constitutum collegium, vocatum ecclesiasticum catholicum romanum, cui praesidet Mohiloviensis archiepiscopus. Scilicet: omnes petitiones, ad fidei etiam elad conscientiae negotia perlinentes, quae a russici imperii el Poloniae regni episcopis, clero, populoque fideli ad Nos, el ad hanc aposlolicam Sedem mittuntur, ad hoc collegium primum lansrnittendae sunt, easque collegium idem examinare debet, ac decernere, utrum petitiones episcoporum potestatem praetergrediantur, et hoc in casu illas ad Nos perterendas curare. Postquam autem illuc Nostra perveniret decisio, praedicti collegii praeses ad internarum relationum ministrum decisionem ipsam mittere tenetur <|ui expendat, num aliquid in illa reperialur legibus status et supremi principis juribus contrarium; et quoties hoc non existal, illam pro suo arbitrio et voluntate exsequatur. Videtis profecto, venerabiles fratres, quam vehementer reprobandum ac damnandum sit hujusmodi decretum a laica el schismatica potestate latum, quo et divina catholicae Ecclesiae constitutio destruitur, et ecclesiastica disciplina subvertitur, et maxima supremae Nostrae ponlificae, atque hujus sanct3e Sedis et episcoporum potestati auctorilatique injuria infertur, el summi omnium fidelium pastoris libertas impeditur, el fideles ad funestissimum impelluntur schisma -, ac vel ipsum naturale jus violatur et conculcatur quoad negotia, quae fidem et conscientiam respiciunt. Ad haec, catholica Varsaviensis academia delata est; ac tristis Ghelmensi, el Betliensi dioecesi Ruthenorum impendet ruina. Atque illud maxime dolendurn quod repertus sit quidam presbyter Wajcicki, qui suspectae fidei, omnibus ecclesiasticis poenis censurisque despectis, terribilique Dei judicio posthabito, minime exhorruit ejusdem dioecesis regimen et procurationem a civili illa potestate accipere, et varias jam edere ordinationes, quae dum ecclesiasticae disciplinae adversantur, funestissimo schismati favent. In tantis igitur Nostris el Ecclesiae calamitatibus et angustiis, cum non sit alius, qui pugnet pro Nobis nisi Dominus Deus Noster, vos etiam atque etiam vehementer obtestamur, venerabiles fratres, ut pro singulari vestro rei catholicae arnore et studio, et egregia in Nos pietate velitis ferventissimas vestras cum Nostris conjungere preces, et una cum universo vestro clero populoque fideli Deum sine intermissione orare et obsecrare, ut reminisceus miserationum suarum, quae a saeculo sunt, indignationem suam a nobis avertat, et Ecclesiam suam sanciam, ac Nos a tantis malis eripiat, ejusdemque Ecclesiae filios, Nobis carissimos, in omnibus fere regionibus, ac in Italia praesertim et in russico imperio ac Poloniae regno, tot insidiis obnoxios, tot aerumnis afflictos, omnipotenti sua virtute adjuvet, defendat, eosque in catholicae fidei ejusque salutaris doctrinae professione magis in dies stabiles servet, confirmet, roboret, et omnia impia inimicorum hominum consilia disperdat, illosquede iniquitatis barathro ad salutis viam revocet, et in semitam mandatorum suorum deducat. Itaque volumus, ut in vestris dioecesibus publicae pro vestro arbitrio preces per triduum intra sex menses, pro ultramarinis vero intra annum indicantur. Ut autem fideles ardenliore studio hisce publicis precibus adsint ac Deum exorent, omnibus et singulis utriusque sexus Chrislifidelibus, qui praedictis tribus diebus devote eisdem precibus adstiterint, ac pro praesentibus Ecclesiae necessitatibus ex nostra mente Deum oraverint, el sacramenfali confessione expiati ac sacra communione refecti fuerint, plenariam omnium pecalorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iis autem fidelibus, qui corde saltem cantrili in quolibet ex commemoratis diebus reliqua praemissa opera peregerint, septem annos tolidemque