Püspöki körlevelek 1861 (Szombathely, 1862)

Status Catholicorum Londiui.---------°i88o--------Londinum, Civitas Europae maxima, per 10 milliaria anglica in longum ac latum, duo quippe milliaria germanica quadrata, extenditur, niuneratque 2 milliones et octo millia habitantium, qui maxima parte protestantes, in 26 diversas sectas divisi, insimul 1200 Ecclesias habent. Quantum autem ad Catholicos, Civitas Londiuensis in duas Dioeceses divisa est. In dextera parte fluminis Thamisiae, quae Civitatem interfluit, est Dioecesis Southwork, cujus Episcopus Grant CathedralemDivo Georgio dicatam habet. In sinistra parte fluminis sitam Archidioecesim Westminster Eminentissimns Cardinalis Wiseman gubernat, qui nullam Cathedralem, sed ejus loco mediocrem tantummodo Ecclesiam, dimidium milliare germanicum a sua habitatione distantem habet. Catholici indigenae, qui usque ad annum 1829. persecutioni et oppressioni subjecti fuere, nunc autem tantummodo tolerati sunt, Londini unam solum Ecclesiam majorem, nempe supradictam Cathedralem, 8 mediocres et nonnullas parvas Capellas habent, quas magnis sacrificiis, et sine ullo, vel minimo juvamine Gubernii erexerunt; quaeque idcirco ingenti numero 190.000 Catholicorum indigenarum, Londini degentium prorsus non sufficiunt, ita ut in pluribus dictarum Capellarum unus e Capellanis, iisdem addictis, duas Missas celebrare debeat, ut vel aliquantulum tantae necessitati obvietur. Vivunt autem Londini praeter supradictos Catholicos indigenas circiter 40 millia Catholicorum advenarum ex omnibus nationibus, qui adhuc pejori conditione positi, ne dicam in evidentissimo periculo negligendi religionem et amittendi fidem derelicti sutit, eo quod aut nullas, aut angustissimas aut vero nimis distantes nationales Ecclesias habeant, et ideo rarissime aut nunquam presbyteros suae nationis habere possint, qui illis verbum Dei annuncient, eorum confessiones audiant lingua patria, illis in periculo mortis assistant, proles erudiant, aliisque eorum spiritualibus necessitatibus subveniant. Verum quidem est, quod saltem pro Missa diebus dominicis et festivis audienda, advenae in Capellas indigenarum se conferre possent, obest nihilominus difficultas, quod e more loci Ecclesias aut Capellas indigenarum nemini ingredi liceat, nisi pro Presbyte­rorum provisione, sartis tectis Ecelesiac, caeterisque cultus divini expensis, solvat una-, quaque vice unum schell ing ('/2fl.), vel aliquid minus secuudum diversum, quem quis occupare intendit locum, aut nisi pauperibus commisceri velit qui locum angustum in atrio Ecclesiae et infra chorum assignatum habent. Quo fit, ut plurimi advenarum, aut solvendo impares, aux mori huic, quem licet a neccessitate imperatum, nimis arduum et indignum reputant, semet accomodare recusantes, Ecclesias prorsus non frequentent. Ut itaque in his difficillimis rerum adjunctis bono spirituali Catholicorum adve­narum Londini degentium consulatur, initum fuit pluribus abhinc annis consilium aedifi­candae Ecclesiae majoris in centro Civitatis, tamquam loco omnibus undique facilius acces­sibili, ubi essent Presbyteri de diversis nationibus, qui possint alternatim diversis linguis ad concionem dicere, confessiones excipere, et aliis fidelium necessitatibus subvenire. Sed complendo tali tantaeque magnitudinis operi Londini, ubi omnia carissimo pretio sunt, deficiunt facultates Catholicos Londmum incolentes, qui. paucissimis excep­tis, duro manuum labore vitam aegre sustestant, aut plane pauperes sunt, inter illos enim 130,000 Hibernorum numerantur, quorum pauperies in proverbium abiit. Ettamen omnes alioquin praegravati sunt innumeris et continuis solutionibus pro minoribus Capellis funditus de novo erigendis, antiquis vero ob aeris, edaci fumo impregnati, injuri­am continuo restaurandis, pro conservandis scholis, xenodochiis et orphanotrophiis, plurimisque aliis piis institutis, porro pro sustentatione magistrorum, et 120 Pres­byterorum saecularis regularisque cleri, quae omnia privatis oblationibus fidelium provi­deri debent, quum fere nullae dotationes aut fundationes adsint, nihil omnino recipiatur a protestantibus Anglis, Gubernium vero Catholicis nihil, nisi pro paucissimis aliquot ele­­mentaribus scholis tenuissimum subsidium tribuat.

Next

/
Thumbnails
Contents