Püspöki körlevelek 1860 (Szombathely, 1861)
Datum Sabariae die 8-a Novembris 1860. ■wimpac moio*> mfibeoop lí>v . ?. n lis. e'-:--. ■ r r' I» Sanctissimi Domini Nostri Pii IX. Summi Pontificis litterae ddto 21. Junii a. c. quas nonnisi paucos ante dies percipere merui, cum DD. Vestris ea cum paterna inviatione communicandas duxi, quatenus speciale isthoc summi amoris documentum filiali cum pietate et devotione excipientes fideles sibi concreditos ejus tenorem edoceant: I 3[,r PIUS PP. IX. . Venerabilis Frater! Salutem et Apostolicam Benedictionem. Pervenerunt ad Nos Litterae ab innumeris fere cujusque ordinis gradus et conditionis istius Tuae Sabariensis Dioecesis Catholicis subscriptae, quibus iidem singularem suam erga Nos et hanc Petri Cathedram fidem, pietatem et observantiam luculenter profiteri summopere gloriantur. Atque eisdem Litteris ipsi Dilecti Filii acerbissimum suum dolorem, luctum indignationemque declarant propter nequissimos sacrilegosque prorsus ausus contra civilem Nostrum et hujus Sanctae Sedis principatum, Beatique Petri patrimonium ab iis hominibus admissos, qui catholicae Ecclesiae, eidemque Sedi omnino infensi et adversi jura omnia divina et humana proculcare non dubitant. Itaque hanc Tibi scribimus Epistolam, qua a Te exposcimus, Venerabilis Frater, ut eisdem catholicis Nostro nomine et amplissimis verbis significes, pergratas Nobis fuisse commemoratas eorum Litteras tam egregiis sensibus conscriptas, quia omni certe laude digni non levi Nobis solatio fuerunt inter gravissimas, quibus premimur angustias et amaritudines. Insuper ipsos certiores facies de Apostolica Benedictione, quam illis toto cordis affectu impertimur. Jam vero nihil dubitamus, Te, Venerabilis Frater, nunquam intermissurum una cum Tuo Clero Populoque fideli ferventissiiuas ad Deum effundere preces, ut tam horribilem depellat tempestatem, et Ecclesiam suam sanctam a tot tantisque calamitatibus eripiat, ac novis et splendidioribus ubique terrarum exornet et augeat triumphis, Nosque adjuvet, roboret et consoletur in omni tribulatione Nostra. Certi autem sumus, Te in hac tanta temporum perturbatione et iniquitate, tantoque contra divinam nostram religionem bello pro eximia Tua pietate et episcopali officio et zelo nihil unquam intentatum esse relicturum , quo ejusdem religionis causam strenue tuearis, defendas, Tuique gregis incolumitati sedulo prospicias, omnique studio multiplices ac funestissimos inimicorum hominum errores refellas, insidias detegas et impetus frangas. Denique caelestium omnium munerum auspicem, et praecipuae Notrae in Te caritatis pignus Apostolicam Benedictionem ex imo corde profectam Tibi ipsi, Venerabilis Frater, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus Tuae vigilantiae commissis peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 21. Junii anno I860. Pontificatus Nostri anno Decimoquinto. Pius PP. ■ X. 139Ű rnínuíiupzjj mu Nro. 2392. E. VIII. .• In nexu cum instructione super administrandis bonis ecclesiasticis die 31. Januarii a. 1859 ad DD. Vestras dimissa sequentia committenda duxi: Quoniam in rationibus super peculio ecclesiarum pro anno 1859 redditis in „Statu activo“ nonnulli debitorum nomina quidem exponentes Datum obligatorialium, item num hae intabulatae sint? exponere intermiserunt, iidem hujus officii admonentur. Ad majorem rationum perfectionem promovendam constituitur: ut — si in statu passivo „in elocationem novorum capitalium“ erogatio facta scribitur, — nova istiusmodi capitalia cum Dato et expositione: an intabulata sinL? in statu activo ejusdem anni quoque exponantur. Ad omnem in revisione difficultatem praevertendam quoad nova ista capitalia exponatur annuus census, ei in rubricis: „Perceptio, Restantia“ inscribatur „novum capital e.“ Quoad status passivi rubricam „Et caetera“ notetur: quoniam inpossibile est omnes speciales erogationum titulos in formulán rationum reddendarum nominelenus designare, ideo generalis ista expressio adhiberi debuit; in reddendis tamen rationibus omnes tituli specialiter exponendi, et sicut generatim omnes erogationes ita in specie hae quoque mediantibus quietantiis evincendae sunt. Tandem Omnes Vice-Archidiaeonos peramanter hortor , ut in rationibus revidendis summam adhibeant diligentiam taliter praeventuri, ne rationes correctionis causa iterato remitti debeant.