Püspöki körlevelek 1860 (Szombathely, 1861)
i Datum Sabariae die 23-a Januarii I860. Nro. 182. E. I. • Äeflectentes ad tristem experientiam, cui innixus Vates Regius dixit: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est, qui faciat bonum; Psalm. 13. attendenlesque ad verba s. Pauli: Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis mulum; Rom. 2, 9. vel inviti cernimus manum Dei, nos propter delicta nostra visitantis et ferientis, ut emendemur. Beati, qui intelligunt vim flagelli divini interius nos et exterius glorificantis; beati, qui poenitenti animo arripiunt quaevis apta reconciliationis media, inter quae sacrum jejunii opus merito refertur; nam dicente S. Bernardo: Bonum et salutare jejunium, quo redimuntur aeterna supplicia, dum remittuntur peccatu. Non solum autem ablutio est peccatorum, sed etiam exstirpatio vitiorum: non solum obtinet veniam, sed meretur gratiam: non solum delet peccata praetenta , quae commisimus, sed etiam repellit futura, quae committere poteramus. Serm. 38. Appropinquante proin s. Quadragesimae tempore non possum non hortari DD. Vestras, ut s. jejunium quadragesiinale conscienliose observent, atque lideies docendo: jejunium esse Dei arcem, Christi castrum, murum Spiritus Sancti, vexillum fidei, castitatis signum, et sanctitatis trophaeum, eosdem potenter moneant, ut abstinendo et jejunando conentur impetrare et deliciorum veniar», et gratiarum thesaurum. Quod ut eo certius impetretur, dum jejunamus, abstineamus simul a peccatis ; nam non in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii: haud fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingva cohibeatur. S. Leo Papa. Quoniam tamen fieri poterit, ut quidam salutis propriae studiosissimi et legis ecclesiasticae observantissimi legem jejunii per omnia citra laesionem alliorum officiorum observare nequeant; horum indigentiis relate ad appropinquans s. Quadragesimae tempus succursurus facultatem a Summo Pontifice Pio IX. die 13. Mart. 1853. ad beneplacitum mihi concessam hujus tenoris: Dispensandi quando expedire videbitur, super esu carnium, ovorum et lacticiniorum tempore jejuniorum et quadragesimae, Dioecesis meae Parochis et parochiarum Administratoribus eo addito delego: ut cunctis fidelibus in lege jejunii quadragesimalis e fundatis causis dispensationem impetrare cupientibus, hanc pro singulis — praeter ferias 4. 6. et dies Sabbati», relate ad quas jejunii disciplina observanda erit — quadragesimae ingruentis diebus usque dominicam passionis inclusive et eo addito concedere valeant: ut omnes dispensationis participes una tantum vice per diem carnibus vescantur, ct singulis, quibus hoc fit, diebus 5 Pater et totidem Ave ad intentionem S. Matris Ecclesiae persolvant, et quibus Deus de bonis temporalibus abundantius providit, opus jejunii eleemosyna redimant; non enim dicit S. Leo Papa culpatur infirmus jejunium solvens, a quo cibos accepit pauper esuriens; nec escam sumendo polluitur, qui eleemosyna in percipiendo mundatur. II. In effectum gr. Exc. C. R. Consilii L. H. Sectionis Soproniensis Rescripti ddto. 14. Decembris 1869. Nro. 26430. DD. Vestris committitur, ut — dum sponsi extra Monarchiam oriundi copulari intendunt, — consvetüdini hactenus vigenti porro etiam inhaerentes singulum casum Consistorio meo referant, ab coque obtinendae inviationi semet conforment. III. Indictio Concursus pro munere Docentis penes domum correctoriam Munkácsiensem applicancandi cum DD. Vestris eo addito communicatur, ut eos, qui se ad tale munus vocatos et aptos sentiunt, desuper instruant. CONCURS AUSSCHREIBUNG. Zur Besetzung der bei der Munkácser k. k. Strafanstalt systemisirlen provisorischen Lehrerstelle, womit eine monatliche Remuneration von 25 fl ö.W. dann ein Quartieraequivalent von jährlichen 60 fl. ö. W. verbunden ist, wird hiemit der Concurs ausgeschrieben. Die Verpflichtungen dieses Lehrers bestehen in der Erlheilung des täglichen, vor- und nachmittägigen Unterrichtes im Lesen, Schreiben und Rechnen an alle hiezu geeigneten Sträflinge, ferner in der Versehung des Kantorsdienstes bei dem röm. kath. Gottesdienste. Bewerber um diesen Posten haben ihre mit den erforderlichen Nachweisungen über ihr Alter Religion und Stand, über ihre Befähigung, namentlich über die Kenntniss der deutschen, ungarischen und slavischen Sprache, so wie ihre Musikkenntniss, versehenen Gesuche bis 15. Februar 1860 im Wege der ihnen Vorgesetzten politischen Behörden bei der k. k. Strafhausverwaltung in Munkács einzubringen. Von der k. k. Statthalterei-Abtheilung. Kaschau am 28. Decemb. 1859. IV» Eduardum Skvor ex Topsony in Hungária oriundum, Catholicum, Docentem et Notarium Communitatis in Csömör ob certum crimen ad carceres unius anni damnatum; insuper ad munus Docentis ineptum declaratum fuisse, in obsequium gr. C. R. Consilii L. H. Sectionis Soproniensis Rescripti ddto. 16. Decembris a. 1859. Nr. 26660 DD. Vestris hisce significatur. Porro: Basilium