Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)

Datum Sabariae die 9-a Februarii 1859. Nro. 341. E. II. I. In Instructione super administrandis Bonis Ecclesiasticis die 31. Januarii a c. data iterato fit men­tio Inventarii Parochialis. Ut tale Inventarium Parochiarum Rectores cum Administrations Adjun­ctis statim cum aditu muneris, i. e. prima Aprilis a c. rite conficere queant; Indicem objectorum in Inventario consignandorum in sequentibus eo addito communico : ut in Inventario Ecclesiae et Beneficii conficiendo nunc quidem omnia in illud referenda objecta, sicut sunt, quoad numerum, statum, aliasque qualitates conscribantur. Si tamen ex documento aliquo authentico , uti est Visitatio Ca­nonica , vel aliunde constaret objecta quaedam aut periisse, aut deteriorata fuisse , id jam nunc quoad deperdita in fine Inventarii, quoad deteriorata in ipsa rubrica, ubi objectum deterioratum inscribitur, adnotetur, ac exponatur: cui defectus vel delerioralio imputanda, quis proin ad de­fectum supplendum, aut deteriorationem resarciendam obstringendus sit. — Inventarium Ecclesiarum Filialium pariter conficiendum esse, suapte inlelligitur. Inventarium in 3 exemplaribus conficien­dum est, ex quibus unum in Cassa Ecclesiae, alterum in archivo Vice-Archidiaconali reponendum, tertium vero usque finem Aprilis a. c. mihi exhibendum erit. Inventarium Ecclesiae et Parochiae N. Dioecesis Sabariensis die N. Mensis N. Anni N. confectum. 1. Ecclesiae Inventarium. A. Ecclesia. a) Ecclesia quando est aedificata, restaurata, in quo est statu? b) Arae, quot, cujus tituli, sunt ne portatili instru­ctae et condigne adjuslatae. c) Chorus qualis et organum quale. d) Chathedra, et coopertorium quale. e) Baptisterium, ejus materia, forma et status. f) Sacristia, et mobilia in ea constituta. g) Sedes Confessionales 1 h) Sedilia j quot et in quo statu. i) Flexoria ) * k) Turris qualis? Campanae quot, an et cujus ho­noribus benedictae, quot librarum? quoad sin­gulas specialiter exponatur. l) Campanulae ad altaria, sacristiam, pro itinere ad infirmos , quot sunt ? m) Si in ecclesia fuerit capella, ejus origo, status, aliaque momenta exponantur. n) Idem dicendum de oratoriis. n) Casulae, Dalmaticae, Pluvialia, Stolae, Manipula, Pulvinaria, Baldachinum,. Vexilla, Panni ad al­tare et stallum, Tapetes, Vestes Ministrantium, Coopertoria altarium: quot, cujus materiae, coloris, ct in quo statu sunt? o) Pilei quadrati, humeralia, strophiola, rocheta, su­perpeilieea: quot, in quo statu. p) Crucifixi. Insuper Imagines et statuae quot et quarum personarum? sunt forsan quaedam au­ro vel argento obductae, aut eis appensa pre­tiosa et quae in specie ? q) Missalia, Ritualia, Libri Evangeliorum: quot, in quo statu? r) Nolula , Castrum doloris, Praesepe , et Sepulchrum Christi, Credentia: an adsint, in quo statu? s) Scrinia: quot, in quo statu. t) Instrumenta musicaiia. u) Quaevis supellex Ecclesiastica. C. Coemeterium. De hoc exponatur: cujus sit magnitudinis, cin­cturae , et an adsit imago Crucifixi. D. Proventus Ecclesiae. B) Supellex ecclesiastica. a) Oslensoria \ b) Ciboria 1 c) Calices I d) Pyxides f e) Pacificalia i f) Candelabra I g) Thuribula cum naviculis \ex qua materia, quot, h) Lampades / in quo statu ? i) Lustra l k) Patena occasione baptismi I adhibenda | l) Aspersoria J m) Urceoli 1 Recenseantur singuli debito­res, summa Capitalis, et an debita securitate munita sit summa Capitalis? c) Fundi Ecclesiae. Ubi siti, quot jugerum, per quos cultivantur, in fine recenseatur, quid universim inferant? d) Stabiles census, quos Ecclesia percipit. (Hic non estintelligendum interusurium capitalium annuum.) I Nunc exponatur quid passim ob­venerit? in po­sterum, quid et quantum respe­ctive anno. / r

Next

/
Thumbnails
Contents