Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)
Datum Sabariae die 26-a Novembris 1859. * v* A I ¥? . • • Nro. 2483. E. XLV. I. Medio Instructionis super administrandis Bonis Ecclesiasticis die 31-a Januarii a. c. ad Clerum curatum Dioecesis Sabariensis datae signanter §. 7. constitutum est: ut Bonorum Ecclesiasticorum Administratio Capitalia , aliudve aes Ecclesiae ex sumtibus quotidianis remanens, item aes ad Bona Mensae et Fundationes pias attinens sub securitate pupillari erga legalem censum et iutabulationem sumtibus debitoris procurandam, semper tamen praevie expetito et impetrato Ordinarialus consensu, elocet. Quoniam vero ex frequentibus relationibus intellexi, saepe talia subversari adjuncta , quibus positis, aere Bonorum Fabricae aut Mensae, vel aere ad Fundationes pias attinente Obligatoriales Status Publici inprhnis acquirendae videntur: hisce DD. Vestris declarandum habeo , me in talibus, sed semper praevie exponendis adjunctis, ejusmodi intentioni obsecundaturum esse , dummodo Obligatorialibus tali aere acquisitis, et in proprietatem Fundorum sacrorum pertractis per Jurisdictionem Civilem sic dicta „Invinculatio“ apponatur. Quod dum relate ad futuros casus DD. Vestris significatur, quoad praeteritum omnibus Dioecesis Parochis et Parochiarum Administratoribus committitur, ut — si pro Fundis Bonorum Fabricae aut Mensae, item Fundationum piarum Obligatoriales Status acquisitae essent, ac ejusmodi Fundis ut proprietariis adhuc inscriptae (invinculatae) non forent, -- easdem Obligatoriales, exponendo Fundum, cui propriae sunt, medio V A. Diaconi Districtualis ad Officium meum Dioecesanum ex eo incidente promoveant, quatenus Invinculatio respectivo loco impetrari possit. Ut haec Constitutio in effectum deducatur, V. A. Diaconi inprimis invigilent oportebit. II. Opusculum „Cantica Sacra, concentus, et preces liturgicae pro praecipuis anni festivitatibus nec non funebribus ac exequiis. A 4 vocibus et cantu chorali Romano redegit et edidit Franciscus et Andreas Zsasskovszky“ tamquam supplementum „Manualis Musico-Liturgici* DD. Vestris eo addito annunciatur, ut, qui hoc supplementum acquirere desiderant, ejus pretium in 1 f. 40 Xris V. A. usque tinem Januarii a f. I860, medio V. A. Diaconi Districtualis ad officium Dioecesanum mittant. III. Annunciatio operis: „Mennyei hangok“ quod omni Commendatione dignum est, item operis: „Theologia Pastoralis“ in Districtus eo addito dimittitur, ut, qui seu unum seu utrumque acquirere intendunt, respectivum pretium — uti sub II. dicitur sum mittant. hor-IV. Collecta pro missionibus subsidia usque finem anni currentis 1859; oblata societatis „de Immaculata Conceptione“ vero usque finem Februarii a. f. 1860 per Vice- Archidiaconum Districtualem Officio meo Dioecesano exhibenda erunt. V. Ad tegendas Cancellariae expensas, quae titulo encyclicarum, instructionis quoad administranda Bona Ecclesiastica , et stigmatis Directoriis affixi pro currente anno factae sunt, quivis Parochus et Administrator 1 flrum V. A. usque finem anni currentis pariter per V. A. Diaconum Districtualem ad Officium meum Dioecesanum promovebit. FRANCISCUS Episcopus m. p.