Püspöki körlevelek 1859 (Szombathely, 1860)

Aemiliae provinciis Pontificiae Nostrae ditionis patrare ausi sunt. Itaque in hoc amplissimo vestro consessu tum commemoratos, tum alios omnes quoscumque rebellium actus contra ecclesiasticam potestatem et immunitatem, et contra supremam Nostram, huiusque Sanctae Sedis civilem domina­tionem, principatum, potestatem iurisdictionemque, quovis nomine actus ipsi appellentur, omnino reprobamus, illosque plane irritos et nullos esse decernimus. Nemo autem ignorat, eos omnes, qui in praedictis provinciis suam operam, consilium, assen­sum memoratis actibus praestiterunt, vel alia quavis ratione illis faverumt, incidisse in ecclesiasticas censuras et poenas, quas in praedicta Nostra Allocutione commemoravimus. Ceterum, Venerabiles Fratres, adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut divini auxilii ope solatium et fortitudinem in rebus tam adversis assequamur: nec desistamus, divitem in misericordia Deum assiduis fervidisque precibus humiliter enixeque orare et obsecrare, ut omnipotenti sua virtute omnes aberrantes, quorum forsitan aliqui misere decepti nesciunt quid faciunt, ad meliora consilia, atque ad iustitiae, religionis salutisque semitas reducat. Notum est DD. Vestris, Sanctitatem Suam, mox ac Cathedram S. Petri conscendit, illiusque patrimonium adivit, pro sua duplicis ordinis potestate et temporalem et ae­ternam suorum salutem promotum processisse, huicque muneri indesinentem navasse ac navare operam, licet multorum perfidiam, aliorum fraudes dolosque, multorum jam aperias jam studiose tectas insidias, millenorum denique ingratum animum expe­riretur. Nemo igitur mirabitur, dum audit, Jesu Christi in his terris Vicarium, Ec­clesiae Primatem ac Principem in patrimonio S. Petri maximo cum animi dolore locutum et lamentatum fuisse super omnibus, quae a Sedis Apostolicae hostibus contra ejusdem spiritualem ac civilem potestatem ac principatum patrata sunt, actuque patrantur. Mira providentiae divinae dispositio, secundum quam, dicente Apostolo, omnes fideles sunt corpus Christi et membra de membro usque adeo: ut, siquid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra; utque sublato omni schismate in corpore, idipsumpro invicem sollicita sint membra-, infallibili voce nos hortatur: ut patienti membro principali, cui ceu fundamento totum Ecclesiae corpus innititur, omnia membra compatiantur, atque fervidissimis precibus adeant ad thronum gratiae, ut Beatissimus Pater, Successor B. Petri Principis Apostolorum, et verus Christi Vicarius, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum Pater et Doctor, cui in B. Petro pascendi, regendi ac gubernandi universam Ecclesiam a Domino Nostro Jesu Christo plena potestas tradita fuit, solatium et fortitudinem in rebus tam adversis assequatur; ut Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Quo ex obtutu DD. Vestris committo: ut fideles suos tenorem Allocutionis prae­missae die Dominica harum perceptionem insequente ex cathedra edoceant, ac cum iisdem, diebus Domini et festis, coram exposito post Sacrum Parochiale in Ciborio Venerabili Sacramento tria „Pater“ et totidem „Ave“ cum Oratione „Deus refugium nostrum et virtus“ fingva vernacula orent, insuper quotidie in missa collectam pro Papa assumant. • Gr. Excelsi C. R. Consilii L. H. Sectionis Soproniensis Rescriptum ddto. 13. Octobris a. c. Nro. 21902. ac ejus Adnexum in subsequis ad notitiam DD. Vestrarum eo addito perfertur, ut ejus tenorem eos, quorum interessé poterit, edoceant. Z. 21902. Die k. k. Stallhalterei-Abtheilung beehrt sich dem hochwürdigen bischöflichen Ordinariate im Anbuge ein Exemplar der Konkursausschreibung zur Besetzung der für die mit der Musterhaupt­schule vereinigten dreiklassigen Unterrealschule in Raab bestimmten vier Lehrerstellen zur eigenen Wissenschaft und weiterer gefälligen Verlautbarung mit dein Bemerken dienstfreundlichst zu über­mitteln, dass die Kundmachung dieser Konkursausschreibung im Wege der Landeszeitungen unter Einem von hieraus verfügt wurde. Oedenburg am 13. October 1859. Der k. k. Hofrath Schwabenau. CONCURSAUSSCHREIBUNG. An der mit der Musterhauptschule vereinigten dreiklassigen Unterrealschule in Raab, sind vier Lehrerstellen, und zwar für das deutsche und ungarische Sprachfach für die Geografie, Ge­schichte und andere Fächer der 2-ten und 3-ten Lehrgruppe mit vorwiegender ungarischer Unter­richtssprache zu besetzen. Die Bewerber um diese Lehrerstellen, mit deren jeder ein Gehalt von 630 fl. Ost. Währ, und ein Quartierpauschale von 84 fl. Ost. Währ, gegen Vorrückung in die höhere Gehaltsstufen von 733 fl. und 840 fl. Ost. Währ, nach zurückgelegten zehn beziehungsweise zwanzig Dienst­jahren verbunden ist, haben ihre eigenhändig geschriebenen und an die k. k. Statthalterei-Abtheilung in Oedenburg gerichteten Gesuche, versehen mit den vorschriftsmässigen Zeugnissen über ihr Alter und ihre Religion, und den Taufscheine, dann über ihren Stand, ihre gesetzlich erlangte Befähigung zu den Lehrfächern für öffentliche Realschulen, ferner über ihre Verwendung im Schulfache, über die Kenntniss der deutschen und ungarischen Sprache, sowie über ihr tadelloses

Next

/
Thumbnails
Contents