Püspöki körlevelek 1858 (Szombathely, 1859)
I ct alterius pariter principalioris in quacunque Civitate, Oppido, vel pago, ubi hos Patronos haberi vel venerari contigerit. Urb. VIII. Constit: „Universa“ §. 2. Vid. Lucii Ferraris Prompta Bibliotheca Venetiis 1778. tom IV. pag. 22. His igitur diebus et festo S. Stephani Regis Apostoliéi Parochi et Administratores s. Missae sacrificium pro fideli populo applicent oportet. III, Tenore bg. Exc. C. R. Ministerii Cultus et Institutionis Rescripti ddto 7. Maj;. a. c. Nro. 7301. Subditorum Magni Ducatus Mecklenburg et Principatus Schwarzburg in ditionibus Imperii Austriae mortuorum emortuales absque stigmate ex officio expediendas et fine ulterioris promotionis Ordinariatui indilate exhibendas esse DI). Vestris pro debita observantia significatur. IV • Matrimonium tribus vicibus, et quidem diebus solummodo dominicis et festis, non vero etiam diebus ferialibus, etiamsi major esset populi confluxus, promulgandum esse, noverunt DD. Vestrae; quia tamen legem hanc violatam fuisse ex gr. Exc. C. R. Consilii L. II. Sectionis Soproniensis Rescripto ddto 30. Maji. a. c, Nro. 10355 patet, DD. Vestris iterato inculcatur: ne matrimonia aliis quam diebus Domini et festis, quae nunc sunt sub praecepto, promulgent. Quare nec quidem diebus festis, qui olim erant de praecepto, in quibus tamen ex indultu Clementis XIV. populus, oldigatione missam audiendi sublata, operibus servilibus vacare potest, absque speciali dispensatione matrimonium promulgare licebit, etiamsi major esset populi ad ecclesiam concursus. V. Jacobum Gabauer ex Somberg Bohemiae loco oriundum annorum 24, religione catholicum Subdocentem in Neukirchen Austriae Superioris Icco ob certa crimina pro docendi munere ineptum declaratum fuisse, in obsequium gr. Exc. C. R. Consilii L. II. Sectionis Soproniensis Rescripti ddto 15-ae Junii a. c. DD. Vestris significatur. • Cohaerenter cum encyclicis ddto 20. Febr. e. c. Nro. 429. quoad extractus intuitu baptismi, copulationis aut sepulturae penes personas militiae vagae praesusceptae expediendos, et ad Ordinariatum promovendos DD Vestris committendum habeo: ut dum ejusmodi extractus horsum promovent, in comitivis litteris semper exponant locum et provinciam, ubi respectivus Curatus Castrensis, ad quem extractus dimittendus erit, domicilium habet. 1. Ut Schematismus major, isque accuratus pro a. 1859. confici edique possit, DD. Vestrae de suis parochiis usque finem Augusti a. c relationes officio meo Dioecesano praestabunt juxta sequentes rubricas: Nomen Parochiae (Latinum, Hungaricutn et Germanicum) estne parochia antiquissima, antiqua, vel nova? quando erecta, et si quando desiit, quo anno restituta? matricáé a quo anno adsunt, quae fingva viget in Parochia? Ecclesia cujus honoribus est dedicata? Quis Patronus? Quis Parochus? quando natus, et in Presbyterum ordinatus? Quis Cooperator, quando natus et ordinatus? Estne aliquid perpetua memoria dignum quoad Parochiam? Porro quis numerus animarum in matre et filialibus seorsim recensendis, in specie quot sunt Catholici, Graeci Ritus Uniti et non Uniti, Augustanae et Helveticae Confessionis, item Judaei? quot scholares in matre, aut in filialibus. Data haec quoad Matrem et filiales seorsim recensita in fine in summam addita etiam universim exponantur. Notetur etiam, in qua filiali sit ecclesia vel capella, item an in matre aut filialibus acatholici habeant oratorium, aut Judaei Synagogam? Apponenda etiam distantia filialium a matre. Exponantur insuper nomina Docentium et Subdocentium in matre et filialibus, item num adprobati sint aut secus? Tandem Vice-Archidiaconus, qui omnes relationes Officio Dioecesano exhibebit, referet summam animarum totius Districtus catholicarum, aliarumque Confessionum, item summam scholarium totius Districtus nec non Docentium ac Subdocentium. VIII. Opus „Philothea, vagy Útmutatás az istenes életre. Irta Szalezi sz. Ferencz, magyarította Szenczv Imre, a Premontrei kanonokrend Praelatusa és Csornai Prépostja.lt in 22 philyris, litteris majusculis vulgatum DD. Vestris eo addito annunciatur, ut illud acquisituri pro singulo exemplari 40 xros C. M. ad Officiunt meum Dioecesanum mittant, decimum quodvis exemplar gratis accepturi.