Püspöki körlevelek 1855 (Szombathely, 1856)

Datum Sabariae die 14-a Decembris 1855. Nro. 4464. E. XI. I. Suae Sanctitatis Breve ddto. 30. Martii a. c. quotenus pia Sodalitas — Haereditas Nepomucena dicta — commendatur, atque ad eandem uberius propagandam die festo et per octavam S. Joannis Nepomuceni omnibus dictae Haereditatis sociis rite confessis et s. Communione refectis indulgen­tiae plenariae, quae per modum suffragii etiam animabus purgatorii applicari possunt, conceduntur, in subnexo DU. Vestris eo addito notum redditur, ut s Curiones earum Parochiarum,, in quibus fideles cum pia ista sodalitate conjungi desiderant, desuper ad me congrua acturum referant. Pius PP. IX. Ad perpetuam rei memoriam. Pro supremi Apostolatus officio omne3 ubicunque christifideles paterna charitate complectentes, quae spirituali eorumdem saluti favere conspicimus, ea promovere, adserere et amplificare gaudemus, ac coelestibus muneribus, quorum dispensationem fidei nostrae Deus credidit, libentissime ditamus. Jam vero de hoc numero esse censemus Piam Sodalitatem, vulgo Haeredilatem Nepotnucenam nuncupatam, quae, sicut Nobis nuper exposuit Venerabilis Frater Fridericus Josephus Schwarzenberg S. R. E. Cardinalis, hodiernus Archiepiscopus Pragensis, Pragae orta, ibique canonice instituta, tam late jam, Deo juvante, aucta et propagata est, ut sodales ejus longe plurimos habeat et per Bohemiam et per alias provincias slavicas Austriaci imperii; quaeque id propositum habet, ut collata sodalium stipe libri hujusmodi vulgentur ac disseminentur, qui et Christiana dogmata ab haereticorum cavillationibus defendant, et vitae christianae rationem in populo provehant. Nos porro ut rem adeo sanctam et salutarem foveamus, ac pro Nostra etiam parte promoveamus et augeamus, itemque, ut dicti Venerabilis Fratris votis obsecundemus, per praesentes litteras memoratam Piam Sodalitatem, cui ab Haereditate Nepomucena nomen est, etiam atque etiam commendamus, eidemque, ut majores in dies fructus ad fidei exaltationem et christianae pietatis incrementum faciat, Apostolicam Nostram benedictionem imper­timur; tum de nostra Apostolica auctoritate praesentium tenore omnibus et singulis utriusque sexus chrislifidelibus, qui in eam recepti fuerint, nunc et pro tempore existentibus, qui vere poenitentes et confessi ac sacra Communione refecti, die festo sancti Joannis Nepomuceni, aut uno aliquo ex septem diebus continuis dictum festum immediate sequentibus Ecclesiam seu Oratorium publi­cum ad uniuscujusque libitum singulis annis eligent, devote visitaverint, et ibi pro Christiano­rum principum concordia, haeresum extirpatione ac s. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem, quam etiam animabus christifidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse misericorditer in Domino in perpetuum concedimus et indul­­gemus. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis celerisque contrariis quibus­cunque. Datum Romae apud s. Petrum sub annulo Piscatoris die XXX. Martii MDCCCLV Pontificatus Nostri anno nono. V. Card. Macchi. II. Cum in quadam Imperii Parochia patentalis invalidus miles absque impetrato Jurisdictionis mili­taris consensu per Parochum civilem copulatus fuerit, in vim gr. Exc. C. R. Consilii L. H. Rescripti ddto. 16. Nov. a. c. Nro. 23644. DD. Vestrae iterato monentur: ne quam Personam militarem absque respectivae Jurisdictionis militaris consensu copulent. nr. In obsequium gr. Exc. C. R. Consilii L. II. Rescripti ddto. 6. Nov. a. c. Nro. 22936 DD. Vestris significatur: Excelsi Regiminis illam dispositionem, cujus tenore juvenes infra 22-m aetatis annum copulari prohibentur, non esse directum matrimonii vetitum. Quare juvenes 22-m aetatis annum nondum egressi, si per omnia copulari desiderarent, copulari quidem possunt, sed eis simul declarandum erit: per contractum matrimonium eos ab officio militandi non dispensari, imo Exc Regiminis Organa eo inviata haberi; ut occasione statuendorum militum taliter copu­latorum omnia adjuncta specialius disquirant, et si matrimonium recte fine consequendae a militia immunitatis initum fuisse compererint, etsi secus omnia Capitis familiae criteria adforent, iisdem nullum favorem impendant. IV. Tenore Exc C. R. Ministerii Internorum Rescripti ddto. 24. Octobris a. c. Nro. 19330/374. Catholici, et omnium legetenus receptarum Confessionum Curati Hungáriáé ab onere laborum publicorum praestandorum, aut aere redimendorum quoad personam ex integro , item quoad illos equos dispensati habentur, quibus ad functiones spirituales in filialibus ecclesiis peragendas indigent. "V • Ecclesia et domus parochialis in Meszlen anno 1852 igne consumta est. Adjunctum illud, quod 13 solum familiae catholicae incendium evaserint, Patronos — Communitatem ejatem Nobilem — impares reddidit officio Ecclesiae et domus parochialis reaedificandae exequendo. Equidem collectae

Next

/
Thumbnails
Contents