Püspöki körlevelek 1855 (Szombathely, 1856)

Datum Sabariae die 8-a Oct 1855 Nro. -------­E. VIII. Sanctissimus Pater Pius IX. summopere delectatus relationibus per suam Eminentiam Cardinalem et Regni Primatem super iis praestitis, quae in Hungáriáé Dioecesibus gesta fuere ea occasione, qua dogmatica de Immaculato B. Mariae V. Conceptu definitio fuit promulgata, humillimas Deo agendo gratias enixeque ab ipso efflagitando, ut magis in dies super Hungáriáé populos multiplicet mi­sericordiam suam, coelestium omnium munerum auspicem, et praecipuae paternae benevolentiae te­stem Apostolicam benedictionem ex intimo corde profectam Suae Eminentiae, omnibus Regni Hun­gáriáé Archi- et Episcopis, cunctisque Regni Clericis, Laicisque fidelibus peramenter impertitus est. Quod DD. Vestris eo addito notum reddo: ut benedictionem Suae Sanctitatis populo fideli op­portuno tempore annuncient. • Illustrissimus meus Confrater Marianus Sunjic Episcopus Panadensis et Vicarius Apostolicus in Bosnia datis die 4-a Septembris a. c. litteris tristissimam exponit sortem ejatuin Catholicorum „quibus aut nuda sub diu coemeteria cuilibet aeris intemperiei exposita, aut brumali rigore compel­lente pro templis sunt stabula boum pecorumque caulae“ (verba sunt praenominati Episco­pi) et nostrum implorat auxilium eo modo praestandum: ut — cum idem pro ecclesiis in Bosnia erigendis ex diversis Imperii Austriaci provinciis 15000 missarum stipendia acceperit, atque tot missas pauci Sacerdotes persolvere nequeant, — nos ad exemplum aliorum Hungáriáé Sacerdotum, qui in quibusdam Dioecesibus plura missarum millia ad intentionem dantium gratis absolverunt, si-, militer majoris numeri missas ad intentionem dantium gratis absolvendas in nos suscipiamus. Hujus in effectum DD. Vestras in Domino provoco: ut quivis Parochus aut Cooperator prae­eunto Vice-Arcbidiacono districtuali missas ad intentionem dantium gratis absolvendas numero in elenchum a Vice-Archidiacono usque 10-am Decembris a. c. ad officium meum dioecesanum re­mittendum inferendo in se suscipiat. Cum noverim DD. Vestrarum benefaciendi promtitudinem, firmiter spero eos, qui stipendiis manualibus uberius provisi sunt, 5. aut plures, eos vero, qui talibus stipendiis saepius carent, et­iam 30. et ultra missas ad intentionem dantium gratis persolvendas in se suscepturos esse, cum talium missarum persolutionem nonnihil longius differre liceat. Misereamur itaque Fratrum et So­rorum nostrorum Bosnensium, atque unusquisque missas eo numero, quo in elenchum huc mitten­dum intulerit, data opportunitate successive absolvat. Dominum nostrum Jesum Christum remu­neratorem habebimus. • Excelsi C. R. Consilii L. H. Sectionis Soproniensis Intimato ddto 10-ae Julii a. c. Nro. 13361 praescribitur: ut in extractibus rationum ecclesiarum signanter in rubrica: Perceptio e cen­sibus capitalium vel in separato Adnexo dislinctim exponatur: a) Capitale, b) Nomen debitoris, vel fundi, ubi Capitale elocatum est. c) Annuus census (5°/0 vel 6°/0) d) Tempus ob­venturi census. Quod DD. Vestris eo addito notum reddo: ut in Intimati hujus obsequium futuro anno et sequentibus praeter solitum extractum rationum ecclesiarum, in duplo separatum Adnexum juxta formulare sub ./* positum ad officium meum Dioecesanum mittant. Hic adhuc notandum: a) Tot mittenda esse in duplo separata adnexa, quot ecclesiarum rationum extractus fiunt, b) No­mine fundi, ubi Capitalis summa elocata est, potest etiam venire statu.? publicus, cujus obligato­­riales occasione mutui status publici, vel successive perceptae sunt. F'rancisciis Episcopus mp.

Next

/
Thumbnails
Contents