Püspöki körlevelek 1854 (Szombathely, 1855)
Sabariae die 2-a Septembris 1854. Nro. 1476. Officium docendi, quod Salvator ante ascensionem suam Apostolis, eorumque Successoribus imposuit, in concione fidelium inprimis, dein in scholis persolvi posse Doctores optimi, Ecclesiae S. lumina verbum Dei verbo scriptove annunciando, et pro juventute ubiubi poterant, scholas erigendo comprobarunt. Quis enim necessariam intellectus, animique formationem assequatur? si non docetur, si litterarum scientia destituitur. Ha«c est ratio, qua inductus in merito scholarum dominicalium die 29-a Octobris a. 1855 verba feci ad Dominationes Vestras provocando Easdem: ut cum jurisdictionis politicae Organis libenter, prompteque cooperando, aut — quod mallem — signa praeferendo efficere adnitanlur, quo ubivis parochiarum imprimis vero in civitatibus et oppidis scholae dominicales erigantur, atque diligenter frequententur. Ast fuere multi, qui ad scholas dominicales erigendas non concurrebant; alii, qui erga easdem se indifferentes exhibebant. Quare intellecto ex g. Rescripto Ex. C. R. Consilii L. H. ddt0 13-ae Augusti a. c. Nro. 8160 ad omnes Scholarum nationalium Districtuales Inspectores in merito scholarum dominicalium dimissos esse ordines: nunc ex Dominationibus Vestris eas, quae monitis promptas praebuerunt aures, collaudatum, et in bono confirmatum, contrarium agentes vero iterato provocatum pergo: ut Ordines praeattactos debito cum obsequio excipiant; iisque in erigendis, ubi non sunt, aut coordinandis, ubi adsunt, dominicalibus scholis plene obsequantur. II Individua ad C. R. Geometrico - Geographorum corpus (k. k. Militär-Ingenieur-Geographen-Corps) pertinentia, in sensu Declarationis a C. R Suprema Armorum Praefectura die 16-a Martii a. c. Nro. 1501 editae ceu milites vagos jurisdictioni militari - ecclesiasticae, signanter C R. Superiori Castrensi Viennensi subjacere, in effectum benigni C. R. Ministerii Cultus et P. J. Intimati dd*° 31-ae Martii a. c. Nro. 4699, et g. Rescripti Exc. C. R. Consilii L. H. Sectionis Soproniensis dd*° 19-ae August a. c. Nro. 6738 ad notitiam Dominationum Vestrarum pro debitae observantiae statu perfertur. Franciscus Episcopus mp