Püspöki körlevelek 1854 (Szombathely, 1855)

Sabariae die 18-a Augusti 1854. Nro. 1355. Quae intuitu Examinum Synodalium per Exc. C. K. Ministerium Cultus in conformitate cum Exc. Episcoporum Chori Consultationis resultato constituta fuerint? ex adnexo Encyclica­­rum mearum dd‘° 5-tae Septembris anni 1853 Nro. 1174/1192 patet. Ordines istos non omnes eodem ponderare momento, non debite reputare eorum ef­fectus , imo illius esse quosdam opinionis, quasi institutum Examinum Synodalium cetero­­quin saluberrimum pro arbitrio neghgere liceret, compertum habetur. Ut igitur omnes Ordinum altiorum in hoc mento editorum effectus tam transitorios, quam perennes intelligant, et quid eos, qui benelicio ecclesiastico admoveri, aut ab uno ad aliud transferri intendunt, facere oporleal? sciant, ac exequantur; Dominationes Vestras ad sequentia reflectere constitui. 1- mo. Volo, ut supradictarum Encyclicarum adnexum omnes attente legant, et relegant. 2- do. Omnes considerent Ordinum altiorum relate ad Synodalia Examina editorum effectus a) Transitorios. A die emanationis benigni Exc. C. R. Ministerii Cultus intimati, sive a 20-ma Februarii anni 1853, usque 20-mam Februarii anni 1855 absque praevio Exami­ne Synodali praeter eos, qui ab illo subeundo dispensati sunt, nonnisi actuales Parochi, stabiles Administratores, et novem annorum completorum Presbyteri pro beneficiis vacan­tibus praesentari, et si examen sic dictum approbatorium subiverint, canonice investiri possunt, igitur Presbyteri nondum annorum novem completorum, nisi ad seriem dispen­satorum pertineant, aut Examen Synodale praecedenter subivissent, nec praesentari, nec investiri poterunt. Quare omnes ii, qui novem annorum Presbyteri nonduin sunt, nec Synodale Examen subiverunt, se beneficiorum adipiscendorum incapaces reputabunt, atque a recursibus ad vacantium Ecclesiarum Patronos fine consequendi beneficii instituendis tanto a fortiore abs­tinebunt, quia praesentatio ceteroquin ceu nullius vigoris rejicienda foret. b) Perennes. Post diem 20-am Februarii anni 1855 pro beneficio vacante — praeter dis­pensatos — nemo praesentari, nec ab uno beneficio ad aliud transferri, eo minus inve­stiri poterit, nisi Synodale Examen praecedenter subivisset. Cujus in effectum omnes — praeter dispensatos — trium annorum Presbyteros non secus, ac Parochos, et Administratores stabiles paterne moneo; ut, si Cooperatores bene­ficio admoveri, Parochi vero, aut Administratores a suo beneficio post 20-mam Februarii 1855 ad aliud transferri desiderent, Synodale Examen praecedenter subire satagant; Coo­peratores etenim post praefatam diem absque Examine Synodali a beneficiis consequendis cohiberi; Parochos vero, et Administratores in sua statione jugiter perseverare oportebit. 3- io. Mensium Maji, et Septembris cujusvis anni dies, quibus in specie Examina Synodalia as­servanda veniunt, in posterum quovis anno in fine Directorii exponentur. 4- 0. Qui praefixo termino Examen Synodale subire parant, hanc suam intentionem decem die­bus ante eundem terminum Officio meo Dioecesano insinuabunt. Hinc 5- 0. Cum futuri mensis Septembris diebus 12-a, 13-a, etl4-a Synodale Examen asservabitur; omnes, qui illud subire intendunt, hoc idem usque secundam Septembris, vel si hoc ob tardiorem harum perceptionem fieri nequiret, adminus usque octavam Septembris Officio meo Dioecesano notum reddent. Franeiscus Episcopus

Next

/
Thumbnails
Contents