Püspöki körlevelek 1854 (Szombathely, 1855)

Sabariae die 24, Julii Í854. Nr. 1231. In Instructione relato ad reluitionem deperditarum urbarialitatum, et decimarum impetrandam ab Illustris­simo D. Stephano Priviczer Exc. C. R Consilii Soct. Sopron. Vice-Praeside, et Regnicolaris fine illius relutionis constabiliendae deputatae Commissionis C. R. Praeside die 15-a Decembris an. 1853 data, et per me mense Februario a. c. in omnes Districtus expedita habito respectu ad deper­ditas Cleri Curati decimas aut sedecimas constituitur, ut Consignationes tabellares Cleri Curati intuitu amissarum decimarum aut sedecimarum per Ordinariatum comite ejusdem Ordinariatus opinione concernenti C. R. Commissioni Regnicolari usque finem Junii a. c. 1854 exhibeantur. In ejusdem Instructionis §. oO-o quidem declaratur non esse opus ejusmodi tabellari con­signatione, si, et in quantum de amissa parte aliquota — v. g. sedecima compensanda agitur, quam Clerus ex manu privati Decimantis percepit. Si igitur privatus hic, pono casum, Domi­nus illius loci terrestris integram decimam reluendam juxta formulare C, instructioni adnexum inquirit, tunc respectivum beneficiatum nihil agere oportet, dum enim Domino terrestri relui­­tio exassignatur, partis aliquotae v. g. sedecimae reluitio pro beneficiato respectivo secernitur. Ast aliud foret, si privatus non haberet jus ad reluitionem decimae, aut si hoc illi com­petens jus prosequi negfigeret, aut differret, his enim in casibus Beneficiatus pro parte ali­quota reluitionem quaerere ipsémét teneretur. His praemissis, cum tempus, intra quod consignationes tabellares amissarum decima­rum concernenti C. R. Commissioni Regnicolari de ordine exhiberi constituebatur, jam praeter­lapsum sit, cumque quivis beneficiatus via concernente facile rescire poterit; an privatus, qui totam decimam collegit, et ex hac partem aliquotam beneficiato resignavit, fine impetrandae decimarum reluitionis praescriptam viam iniverit; aut secus ? ideo omnes et singulos eos paro­chiarum Rectores, qui partem aliquotam v. g. sedecimam, per manum privati Decimantis per­ceperunt, eo inviandos habeo: ut — si privatus Decimans pro reluenda decima ad C. R. Com­missionem Regnicolarem recurrendi jus aut non habuit, vel si habuisset, tamen non recurrebat. — Ipsimet amissae decimae, et respective sedecimae tabellarem Consignationem juxta formu­­lare D, verbis Conscriptionis de anno 1802 inhaerendo, conficiant, eamque usque finem Augusti a. c. mihi inomisse exhibeant. Aliud est, si beneficiatus ipsémét decimavit, seu independenter ab alio privato, ipse jus habuit, et usque annum 1848 exercuit decimam a quibusdam colligendi. Quia in hoc casu talis beneficiatus independenter ab alio privato Ipsémét pro reluenda decima recurrere, et amissae decimae Consignationem tabellarem juxta formulare C, conficiendam per Ordinariatum ad C. R. Commissionem Regnicolarem promovere tenetur; ideo hujus classis Beneficiatos eo inviandos habeo: ut, qui-praeter paucos, quorum Consignationes jam ad C. R. Commisionem Regnicola­rem promovi — hanc obligationem executi nondum sunt, decimarum amissarum tabellarem Consignationem juxta formulare C, conficiant, eamque mihi usque ol-am Augusti resignent. Omnes Consignationes seu juxta formulare C, seu D, per Beneficiatum, et Patronum (aut si Beneficium est liberae Collationis vel Juris patronatus fundi Religionis, per Primores loci) subscribendas, et omnium subscribentium sigillis roborandas esse ex eadem instructione intelligitur. Hoc praestare oportet eos, quorum interest, sub onere gravissimae responsionis et ex re­ligione juramenti occasione investiturae Canonicae nuncupati. Praestare oportet propterea, ut respectiva beneficia deperditorum proventuum reluitionem consequantur. Nemo putet vigore benigni per Exc. C. R Ministerium Cultus die 7-a Aprilis 1851 Nro. 1141/978 dati Intimati pro diversis parochis titulo amissarum decimarum assignatum congruae complementum jam ipsam reluitionem esse, Augmentum enim hoc, sive summa ista est tan­tum quasi praevium mutuum ex fundo Religionis interimaliter obveniens, quod suo tempore post impetratam nempe reluitionem ex fundo reluendarum urbarialitatum et decimarum iterum fundo Religionis inferendum erit, prout hoc patet ex encyclicis meis dd‘<>13-ae Junii a. c.Nr. 1011. Ut igitur mihi constare possit, omnes Beneficiatos, qui decimae aut sedecimae jacturam passi sunt, officio suo relate ad procurandam decimae aut sedecimae amissae reluitionem de­functos esse; hisce gravissimam omnibus hujus categoriae Beneficiatisobligationem injungo; ut usque finem Augusti aut restantes amissarum Decimarum et sedecimarum Consignationes ta­bellares ad me promoveant, aut si hoc propterea facere non oportuerit, quia privatus Deci­mans, a quo partem aliquotam v. g. sedecimam perceperunt, ipsémét ad C. R. Commissionem Regnicolarem jam recurrebat; tales beneficiati usque 31-mam Augusti a. c. exponant, se pro­pterea Consignationem amissarum v. g. sedecimarum tabellarem non confecisse, quia privatus Decimans jam ad concernentem Commissionem recurrebat Quantum ad impetrandam reluitionem deperditarum urbarialitatum. Cum Consignationes juxta formularia A. et B. item iisdem adnectendus recursus non ad me, sed per concernentes im­mediate ad C. R. Commissionem regnicolarem promovendae fuerint, sintque; ideo an Benefi­ciati omnes huic suo officio correspondent, mihi hactenus constare non potest. Ne vero quispiam hoc officio defungi negligat, aut differat, beneficii ratio et religio juramenti singulum urge­bit quidem, ut tamen et mihi certo constet officii hujus executio; singulis Dioecesis bene-

Next

/
Thumbnails
Contents