Püspöki körlevelek 1854 (Szombathely, 1855)
Sabariae die 20. Julii 1854. Nro. 1203. n paginis legum Imperii Austnaci signanter LVI1 fase. Nro. 158 leguntur Sacratissimae Suae C. R. Aposlolicae Majestatis' altissimae patentales litterae dd(« 2ti-ae Junii a. c. relate ad voluntarium via subscriptionis in ambitu tutius Imperii Austriaci suscipiendae mutuum in quantitate minima’350, maxima 500 Millionum florenorum eu fine contrahendum, ut Valutae valor consolidetur, et extraordinariae status indigentiae tegantur. Ut subscriptio ista in emolumentum status, et singulorum civium feliciter incipiat, feliciusque decurrat; in obsequium altiorum ordinum D. D. Vestras cum fidelibus suis in arctissimo nexu constitutas provocandas censui: ut Eaedem cointclligenter cum C. R. Organis politico-juridicis omnes idoneas vias ineundo, cunctaque persvasionum motiva adhibendo cooperari velint, quatenus Sacratissimae Suae Majestatis spei in suorum Subditorum fide, pietate,“ atque bona voluntate locatae correspondeatur. Extra dubium esse dignoscitur verba movere, exempla autem potentissime trahere. Quare suapte intelligent Dominationes Vestrae ab Earundem bono exemplo inprimis inter ruricolas dependere favorabile subscriptionis resultatum. Subscribent proin in acie suorum fidelium pro ratione facultatum suarum, et monebunt, ac potenter svadebunt; ut oves pastorum exempla imitentur. Quid quoad subscribendae quantitatis rationem observandum sit? hoc in institutione ab I. Comitatus C. R. Praesidio ad singulorum Districtuum organa politico-juridica expedita uberius evolutum legi poterit. Franciscus Episcopus mp. T A