Salló Szilárd (szerk.): A Csíki Székely Múzeum Évkönyve 11-12. (Csíkszereda, 2016)
Történelem - Markaly Aranka: 16–17. századi nemesi oklevelek a Csíki Székely Múzeum gyűjteményében
Markaly Aranka tenere conspicitur. Supra scutum autem galea militaris clausa diademate regio exornata posita est, ex quo diademate monoceros umbilicotenuseminet, quem utrinque singula uri cornua sursum porrecta includunt, ex cuius quidem galeae cono teniae seu lemnisci variorum colorum hinc inde defluentes utramque scuti partem pulcherrime ambiunt et exornant,prout haec omnia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum docta manu et arte pictoris clarius expressa et depicta esse cernuntur, animo deliberato et ex certa scientia liberalitateque nostra principali praefatis Alexandro Kendi, ac per eum Mariae David, uxori, et Ioanni, filio ipsorum iam nato haeredibusque et posteritatibus eorundem utriusque sexus universis clementer dedimus et contulimus. Annuentes, ut ipsi praescripta arma seu nobilitatis insignia, more aliorum verorum, natorum, indubitatorum insignitorumque regni nostri Transsilvaniae nobilium armis utentium, ubique in praeliis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis et aliis quibusvis exercitiisnobilitaribus et militaribus, nec non sigillis, vexillis, cortinis, velis, annulis, auleis, domibus, clypeis, tentoriis, sepulcris et generaliter quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et syncerae nobilitatis titulo, quo eos ab universis et singulis cuiuscunque status, conditionis, gradus, honoris, ordinis, officii,dignitatis et praeeminentiae homines existant insignitos dici, teneri, nominari et reputari volumus ferre et gestare omnibusque et singulis iis honoribus, gratiis, privilegiis, induitis, libertatibus, immunitatibus ac praerogativis, quibus caeteri veri, nati, indubitati insignitique praefati regni nostri Transylvaniae et Partium Hungáriáé eidem annexarum nobiles ac militares homines quomodocunque de iure et antiqua consuetudine utuntur, fruuntur et gaudent, perpetuo uti, frui et gaudere valeant atque possint. Et nihilominus pro ampliori benignitatis nostrae erga eos declaratione, domum eorundem in possessione dicta Thopanffalva, in vicinitatibus domorum providorum Ioannis Motoro ab una, ac Petcae Achim partibusab altera, iobbagionum nostrorum inibi residentium et commorantium, ac comitatu Albensi Transylvaniae existenţi habitam, ab omni censuum, taxarum et contributionum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum subsidiique et lucri camerae nostrae solutione servitiorumque quorumvis plebeorum et civilium exhibitione, item agricolationes ipsorum quaslibet in territorio eiusdem possessionis Thopanffalva a decimarum, nonarum, quintarum, quartarum, capeciarum nobis et successoribus nostris quottannisprovenire debentium pensione, antea quoque per principem foelicis reminiscentiae quondam videlicet Sigismundum Dei gratia Transylvaniae, Moldáviáé, Valachiae Transalpinae etc. sacri Romani imperii principem, Partium regni Hungáriáé dominum, aurei velleris equitem et Siculorum comitem etc. anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo consideratis fidelitate fidelibusque servitiis nobilis quondam Philemonis Miklós de praefata Thopanffalva, pro eodem, consorte, filiis ac filiabus caeterisque haeredibuset posteritatibus utriusque sexus universis exemptam ac nobilitatam, quam etiam nos denuo eximendam, supportandam ac nobilitandam duximus, prout eximimus, supportamus et nobilitamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis magnificis, generosis,egregiis et nobilibus supremo et vice comitibus, viceiudliumque quorumcunque comitatuum, dicatoribus et exactoribus contributionum nostrarum, arendatoribus et decimatoribus decimarum nostrarum in comitatu praedicto Albensi Transilvaniae, signanter vero Michaeli Vas, provisori bonorum nostrorum Albensium, ac officialibus possessionis saepe fatae Thopanffalva, prudentibus item ac circumspectis iudici caeterisque iuratis civibus annotatae possessionis Thopanffalva, cunctis etiam aliis, quorum videlicet interest seu intererit,modernis scilicet et futuris, pro quovis tempore constitutis et constituendis, harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus vos quoque domum praescriptam annotatorumAlexandri Kendi, ac per eum Mariae David, consortis, ac Ioanni[!],ipsorum filii, ab omni censuum, taxarum et contributionum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum subsidiique et lucri camerae nostrae solutione servitiorumque quorumvis plebeorum et civilium exhibitione, decimarum, nonarum, quintarum,quartarum capeciarumque pensione in perpetuum exemptam, supportatam et nobilitatam habere, neque eosdem propterea aut haeredes et posteritates ipsorum utriusquesexus universus in personis, rebus et bonis ipsorum quibusvis impedire, turbare, molestare seu damnificare praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas memoratis Alexandro Kendi, ac per eum Mariae David, consorti, et Ioanni, filio ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis clementer dandas esse duximus et concedendas. Datum in castro nostro Radnoth die vigesima quinta mensis lunii anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo octavo. 146