Salló Szilárd (szerk.): A Csíki Székely Múzeum Évkönyve 11-12. (Csíkszereda, 2016)
Történelem - Markaly Aranka: 16–17. századi nemesi oklevelek a Csíki Székely Múzeum gyűjteményében
omnibus occasionibusrerumque et temporum vicissitudinibus, praesertim vero in proxima expeditione nostra Transalpinensi contra perduelles istius regni feliciter inchota[!], in numero reliquorum fidelium Siculorum nostrorum fideliter et marţiali audacia exhibuerunt et impenderunt, ac imposterum quoque exhibituros et impensuros fore nihil ambigimus,eosdem igitur omnes, ac per eos filios tam natos, quam imposterum Dei beneficio nascituros, ex speciali gratia et potestatis nostraeprincipalis plenitudine e numero reliquorum libertinorum Siculorum, in quo nati sunt, et hactenus extiterunt, clementer eximendos, ac in coetum et numerum verorum, natorum et indubitatorum primipilorum annumerandos, aggregandos, cooptandos et adscribendos duximus, prout eximimus, annumeramus, aggregamus, cooptamus et adscribimus praesentium per vigorem. Decernentes expresse, ut a modo deinceps successivis semper temporibus iidem haeredesque et posteritates ipsorum universi pro veris et indubitatis primipilis habeantur et reputentur omnibusque et singulis iis honoribus, gratiis, privilegiis, induitis, libertatibus, immunitatibus et praerogativis, quibus caeteri veri, nati et indubitati primipili Siculi quomodocunque de iure et abantiqua consuetudine utuntur, fruuntur et gaudent, perpetuo uti, frui et gaudere valeant atque possint. Ita tamen, ut ipsi haeredesque et posteritates ipsorumuniversi bonis equis, frameis, pixidibus longis, pulveribus ac globis sufficientibus bene instructi omnibusque bellicis expeditionibus tam generalibus,quam partialibus pro necessitate regni suscipiendis, ad mandata nostra successorumque nostrorum semper interessé, et sirespostulaverit, de equis descendere, et more reliquorum peditum Siculorumnostrorum fidelem patriae operam navare debeant et sint adstricti. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimineroboratas memoratis Siculis nostris equitibus pixidariis primipilis eorumque haeredibus ac posteritatibus universis clementer dandas duximus et concedendas. Datum in castris nostris ad possessionem Strojest in Transalpinaeregno positis die septima mensis Iulii anno Domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo quinto. Georgius Rakoczy manu propria 1685 die 16 mensis Februarii Mivel mii élőnkben produ[...] ezen ő nagysága gratiaja hellyben hagyatott confir[...] [...] huzo vono terek viselésektől absolvaltattanak coram[...] commissariis ad id deputatis. Datum in possessione [...] Markaly Aranka -----------------------------------------------------------------Michaele Teleki manu propria Clemente Mikes manu propria 144