Salló Szilárd (szerk.): A Csíki Székely Múzeum Évkönyve 11-12. (Csíkszereda, 2016)

Történelem - Markaly Aranka: 16–17. századi nemesi oklevelek a Csíki Székely Múzeum gyűjteményében

16-17. századi nemesi oklevelek quibus caeteri veri et nati nobiles ac militares homines praedicti regni Hungáriáé et Transsylvaniae quomodocunque de iure et consuetudine utuntur, fruuntur et gaudent, perpetuo uti, frui et gaudere valeant, atque possint. Et nihilominus pro ampliori benignitatis nostrae erga eos declaratione, domum eorundem in possessione Thopanfalwa vocata, in vicinitatibus domorum providorum, ab oriente Thomae et Damiani András, ab occidente Philippi Ungur et Gabrielis Hertes, a meridie Thomae Popa et Aronis Kethecz, a septemtrione vero Stephani Wazy, colonorum nostrorum in comitatu Albensi Transsylvaniae existenţi habitam, ab omni censuum, taxarum et contributionum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum subsidiique et lucri camerae nostrae solutione servitiorumque quorumvis plebeorum et civilium exhibitione, item agricolationes ipsorum quaslibet in territorio eiusdem possessionis Thopanfalwa a decimarum, nonarum nobis et successoribus nostris quottannis provenire debentium pensione in perpetuum eximendam et supportandam, ac nobilitandam duximus, prout eximimus, supportamus et nobilitamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis magnificis, generosis, ac egregiis et nobilibus comitibus,vice comitibus et iuditialium quorumcunque comitatuum,dicatoribus et exactoribus contributionum nostrarum, arendatoribus et decimatoribus decimarum nostrarum in Comitatu Albensi praedicto, item Emerico Zikzay, provisori arcis nostrae Albensis, ac Stephano Thorda exactori rationum nostrarum, ac officiali possessionis Thopanfalwa, item prudentibus et circumspectis iudici caeterisque iuratis civibus annotatae possessionis nostrae Thopanfalwa, cunctis etiam aliis, quorum interest vel intererit, modernis et futuris quoque pro tempore constituendis, harum serie commitimus et mandamus firmiter, quatenus vos quoque domum praescriptam annotatorum Philemonis Miklós et liberorum suorum ab omni censuum, taxarum et contributionum nostrarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum subsidiique et lucri camerae nostrae solutione servitiorumque quorumvis plebeorumet civilium exhibitione, decimarum nonarumque pensione, in perpetuum exemptam, supportatam et nobilitatam habere neque eosdem propterea aut haeredes et posteritates ipsorum utriusque sexus universis in personis, rebus et bonis ipsorum quibusvis impedire, turbare, molestare seu damnificare praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi. Praesentibus perlectis, exhibentis restitutis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas, eisdem Philemoni Miklós et per eum Ioanni, Petro et Ieremiae, ac Priscae et Mariae, filiis ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis clementer dandas et concedendas esseduximus. Datum in civitate nostra Alba Iulia die octava mensis Martii anno Domini millesimo quingentesimononagesimo octavo. Sigismundus princeps Stephanus Iosica cancellarius Lucas Varady secretarius Hátlapján: 1599 in octavis festi Epiphaniarum domini in facie sedis comitatus Albensis exhibitae et publicatae sunt praesentes nullo contradicente Ioannes Angyalos notarius comitatus Albensis manu propria TÖRTÉNELEM l ISTORIE l HISTORY 137

Next

/
Thumbnails
Contents