Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae

32. T h e o r. Principális causa celeritatis flu­minis est aberratio libelláé fluminis a vera li­nea borizontali, seu est delapsus. Demonst. Quandocunque enim libella fluminis aberrat a vera linea horizontali, libel­la ea exhibet planum inclinatum, in quo ipsae particulae aqueae constituuntur ; ergo, cum par­ticulae aqueae, utpote sphaericae, iu piano in­clinato semper basi destituantur (a), aata in­clinatione , seu aberratione libelláé fluminis, sequi mot'um , seu iis indi celeritatem necesse est ; erg >. 35. Coro II. Igitur depressio , seu inclina­tio , seu aberratio libelláé fluminis maior ma­ioris, minor minoris celeritatis causa est. 34. T |i e o r. Flumina non decurrunt per continuum planum inclinatum. Demonst. Cum enim motus per continu­um planum inclinatum constanter acceleretur, flumina , cumprimis rectilinea , deberent eo in­citatiori cursu ferri (ob longius planum conti­nue inclinatum), quo longius ab origine sua recedunt, atqui experientia contrarium docet, docet nempe flumina saepe in plagis ab ori­gine sua remotioribus lentius quam in pro­pinquioribus volvi , ergo. 35. Cor oll. In struendis longis caualihus rectilineis planum semper magis magisque in­clinare improbatur ; quia aquae tandem decur« rerent velocissime, navigationem , cujus ratio hie praecipue habenda est , prorsus impediturae. Schol. Licet planum inclinatum fluminis hie et illic saepe interrurnpatur , ae interru­ptum varie antrorsum , etiam elevetur , aut per csrtum intervallum horizonti quandoque paral­(a) Horváth ]>\\ys. gen. §. 25o. ade edit. 4ta. 1776. Tyrnay.

Next

/
Thumbnails
Contents