Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae

mitasque admittat , ut intumescat, procurare, ipsas intumescentiae causas modo ponendo , modo toliendo. 28« Probl. Procurare intumescentiam. Resol. Generatim augeatur affluxus. Demonst. Aucto aff'luxu , libelJae altitu­do ereseit, atqui (19.); ergo. Ideo l) vicini fluuii minores , tiuj , lacus, sraturigines inducantur. Quodsi liaec non ad­sint, 2) rami jam superiores jam inferiores re­scindantur, vt aqua in vno collecta alueo fluat. In defectu ramorum 3) ripae justo latiores co­aretentur. Tum enim, basi minuta, crescet al­titudo. Si neque istud locum haheat, et minor fit fluuius, k-to attollatur inferiori loco leetus aluei posita transversim trabe, seu limine. S c h o 1 i o n. Postremum rotis machinarum hydraulicarum perquam profieuum , at naviga­tioni saepe noxium est; quia hinc, vti ante­rius celeritas aquae minuitur, ita porro auge­tur adeo etiam, vt inde naues ob ingentem celeritatem non sine periculo delabantur. 2(). Probl. Procurare detumescentiam. Resol. Generatim augeatur effluxus. Demonst. Aucto enim effluxu, altitudo libelláé decrescit; atqui ( 1 9-) 5 ergo. Vnde 1) media intumescentiam procuran­tia adhibeantur ita, vt tempore imminentis exundationis tolli queant. Nec brachia prae­cludantur, nec alueus constringatur , nisi tot instruantur cataractis , quot redundantibus aquis deuehendis sufficiant sublatae. 2) Freta requisite dilatentur. Schol. Vtiliter hic adhiberentur canales seu aluei communicantes , diuersa flumina coniungentes , cataractis muniendi , vt , medi­antibus valvis aqua pro ratione necessitatis iam

Next

/
Thumbnails
Contents