Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

nomina praecipuorum, qui actui interfuere Laclcner cum Rudolpho ad biennium insuper Patavii morantur rum et baccalaureos creandi, scholas regendi, de iure respondendi, consilia subscribendi, omniaque alia et singula faciendi, dicendi et exercendi, quae quovis modo ad utriusque Iuris Doctoratus of­ficium et dignitatem spectant, concessa est. Id quod ab hominum memoria, Patavii alicui sponte et ultro, et propter propriam in Thesibus propositis quaesitam dignitatem, concessum esse nemo recordatur. [X.] Quae porro Promotio quod solenniter et magna cum frequentia celebrata sit, testantur nomina praecipuorum, qui actui interfuere, et propria manu publice testimonii causa dedere subscripsere, quae om­nia adhuc propria nomina ab ipsis data, apud eundem in Bibliotheca sua exstant, sicuti et privilegio sive Bulla Doctoratus comprehendun­tur. Sunt autem haec praecipua: Christophorus Phluegg Germanicae Nationis, Facultatis Iuridicae Consiliarius, Ioannes Keslitz Silesius, Bohemicae Nationis Iuridicae Facultatis Consiliarius. Fridericus Comes Salmensis dominus in Minzberg et Sonnewald, Ioannes Albinus Schlik Comes a Passaun et Baro a Weiskirchen, Augustinus Khevenhiller L. B. Georgius Wilhelmus et Carolus Jorgeriani fra[p. 17.]tres L. L. B. Guilielmus Slavata 8 a Chlum et Cossenberg etc: Henricus Burggravius et Baro a Dhona, Joannes Christophorus Baro a Puchaim, Rudolphus a Saurau L. B. in Reichenegg, Petrus a Schottendorff Silesius, Heinricus Elsenhamm, Georgius Andreas Wagen in Wagensberg, Erasmus a Triebenegg, Paulus Wierkelius, Abrahamus Bok Silesius, Joannes a Mettich Silesius, Joannes Pukler Silesius, Christophorus LobendorfF, Wolffgangus Fridericus Tattenpeck 9 in Wolliml 10 et Kiinigsperg, Burccardus de Hersperg, Georgius Hesler, Jacobus Scholzius Viennensis, Hector ab Ernau in Prrgrad et Mospurg Carinthiacus, et alii plures Nobilissimi Viri et Scholares in maximo numero. In ipso vero Doctoratus Actu Publico die 5. Septembris Anno Domini MDXCV. Padavii celebrato, nil quod ad splendorem, honorem, authoritatem, debito more, si mos mori gerendus erat requirebatur, desiderabatur, et deliciae Italicae et Malvaticum, et Germanicae Nationis pocula, et vocalis et instru­mentalis Musica aderant egregie, sicuti et Thesium solennis cum Carminibus gratulatoriis distributio. Et hic fuit supremus studio­rum et dignitatis gradus et praemium laborum Lackhneri. [XI.] Gratia sic divina adepto hoc honore summo domum vocatis ad patrios lares duobus discipulis Georgio Andrea Wagen et Erasmo a Triebenegg, Doctor hic cum Barone Rudolpho a Sarau [p. 18.] ad biennium insuper Patavii permansere, et sic quatuor annos conti­nuo, quod ipsum a paucis et alibi de mansione et firma sede certis

Next

/
Thumbnails
Contents