Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Lackner benevolentiam professorum sibi conciliat Theses suas summa cum laude defendit doctoratusque gradu ornatur Cf. Dipl. Doct. 1595. in App. I. a Triebenegg ambobus et Rudolpho et filio Andreae Georgio Wagen Paduam insuper associavit. Cum quibus tantorum Procerum Styriae pignoribus, in dicta Universitate Patavina ad biennium vixit, cum Rudolpho vero Barone ad quadriennium. Qua fide hos omnes ins<t>ituerit, Parentum et Cognatorum animus gratus erga eum re ipsa expositus, luculenter id testatur. Porro in cursu studiorum cum Rudolpho Barone perrexit Lackhnerus; diu noctuque nullum prae­teriit fere tempus, quod studiis non fuisset addictum. [IX.] Ac quia praemia assiduitati et eruditioni fuere bene meri­tis et dignis in tam celebri loco praescripta, hunc ad omnimodam industriam et studiorum lauream invitarunt: et quia quadrien­nio moris est, ut cursus materiarum Iuris ac praecipue Bases et Leges proponantur et absolvantur, eundem cursum observavit, et in excipiendis lectionibus assiduus esse perse[p. 15.]veravit. Unde Professorum benevolentiam et in se patrocinium singulare ac­quisivit apud omnes, in primis apud Ordinarium et Primarium Professorem in Europa celeberrimum Jurisconsultum Guidum Pancirolum, nec non summum Iurisperitum et Professorem Angelum Mattheacium, Aulae Caesareae Comitem Palatinum et reliquos. His omnibus ita auspicato peractis et acquisitis, ut spe­cimen suae eruditionis exhiberet, laureamque domum reportaret, Theses de successione ab intestato conscripsit, aliisque Iuris fon­tibus quaestiones collegit, et ad disputandum publicavit typis, proposuitque et summa cum laude, Promotoribus Excellentissimo I. U. D. Domino Georgio Gregetio, Thadaeo Soaza, Michaele Brombilla, Consiliariis, Professoribus et Advocatis Patavinis, Viris sane Clarissimis: Illustri et Magnifico Viro Antonio Prospero Patritio Sped<i>ensi, 7 Natione Genuensi, Almae Universitatis D. D. iuristarum: in celeberrimo Padavino Gymnasio Prorectore praesentibus, sub Illustri Ioachimo Abramer sacri Lateranensis Palatii aulaeque Caesareae ac Imperialis Consistorii comite de­fendit, opiniones minus aptas in iure discussit, meliores protulit, argumentis ac dubiis perarduis sibi oppositis, non sine animo­rum voluptate respondit, adusque ut non Licentiam, quam suis Thesibus Maximiliano B. a Polhaim et Johanni Christophoro B. a Pragh dicatis petierat, verum Doctoratus gradum, nullo peni­tus discrepante, omnibusque in Do[p. 16.]ctorem descendentibus suffragiis, et votis, consecutus sit aeterna cum laude: unaque il­li non modo facultas Magistralem cathedram ascendendi, ubique terrarum legendi, repetendi, docendi, consulendi, proponendi, disputandi, glossandi, interpretandi, quaestiones terminandi, ve-

Next

/
Thumbnails
Contents