Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Gabelmann in disputatione thesium quarundam respondentis vices Lackhnero demandat B, Sarau filios suos Lacknero concredit Stephanus Roslerus, Gotthardus Amman, Hermannus Fabricius, M. Wigandus, Christophorus Lackhner) ex numero studiosorum ei­dem Lackhnero respondentis vices Thesium typis publicatarum, de Usucapionibus, Donationibus et seqq. II. Tit. Lib. 2. Instit. Iur. suo sub praesidio demandavit Gabelmannus, in quarum defensione pro viribus argumenta assumsit, ad argumentorumque tela respondit, quarum Thesium Tutelare Numen esse voluit Amplissimum sena­tum Patriae Pub. Rei Semproniensis, cui easdem inscripsit, vovit et dedicavit. Quod primum erat erga Patriam gratitudinis et observan­tiae argumentum, et studiorum suorum Iuris symbolum alterum. In quo cursu sedulo perrexit, nullamque promovendi ingenii gra­tia occasionem et tempus praeter[p. ll.Jmisit, donec et sibi et aliis prodesse cum laude queat. (Haec spes de filio Parentem Graecium visum filium Christophorum movit, quem quia febri laborantem 4 vidisset, tertia die post eques domum versus se contulit, eratque hic ultimus Patris et Filii utrinque conspectus.) [VII.] Haec cura et industria hunc Iuvenem propter conceptam apud omnes honestos spem, commendavit adusque, ut Spectabilis et Generosus Dominus Johannes a Sarau Liber Baro in Reichenegg, Raidl Stein et Sesich, filios suos non dubitaverit, fidei illius concre­dere, ad quam promotionem magni Viri Balthasaris Wagen filius Johannes Sigismundus illum apprime iuvit. Hac ita oblata occasione et conditione, Graecio et summo suo patrono Gabelmanno disces­sit, non sine lacrymis, ut qui omnium fortunarum authores liquit, Cyllamque versus cum supellectile libraria eum Graecio perdu­xerunt, ubi ad quintum milliare passuum mille Curia et habitatio Sessitz nuncupata, huius baronis sita est. Ad quem tanquam prae­scriptum officii locum postmodum cum ventum esset, eum discipuli Barones, cum suis Provisoribus et Ministris, absente adhuc Domino obviam euntes exceperunt, debitam obedientiam et observantiam exhibuerunt, pro illis praescripto Praeceptore eum agnoverunt, stu­diisque invigilarunt. Et quia omnibus ab Altissimo praescriptum est tempus et terminus, suisque spaciis 5 [p. 12.] cuncta transeunt sub coelo, sic animum Nobilissimorum Baronum et Discipulorum in­terdum studiis defatigatum, piscationibus, venationibus, aucupio in integrum restituere et recreare studuit; quippe generosissimorum piscium, utputa fAschiarumf, Auratarum, Carpionum, gobionum, fundulorum non defuit usus: et quia Baro Parens Procerum Styriae partium certarum copiarum Dux erat, maiori ex parte in castris aestate vixit, hinc a nutu Lackhneri omnes dependebant, qui se om­nibus gratum exhibuit.

Next

/
Thumbnails
Contents