Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Eodem anno propugnaculum novum perfectum est Cf. Cor. I. 3,11. Magistro Thavernicorum, et Praefecto Camerae, item Weselinio etc. quorum erant quinque concamerati currus 69 pro comitiva. „Si ea, qua par est et decet, Illustrissime atque Reverendissime Cardinalis, caeteri­que Spectabiles atque Magnifici Viri, reverentia S. P. Q. S. Cardinalem Tuam Dignitatem deberet cohonestare, vix et ne vix quidem dies in praesentiarum sufficeret: ast ne pisce magis muti simus, ne grii quidem sonantes, gratulatur Amplissimus Senatus de felici ad Civitatem hanc Thavernicalem Liberam et Regiam adventu, qui ut sempiternae laudi et commodo nobis sit futurus, in votis habet. Ut vero signum et ar­gumentum gratitudinis pro hac benevolentia Senatus exhibeat, Tuam Cardinalem Dignitatem, cum reliquis Spectabilibus et Magnificis Viris ad exiguum et levidense prandiolum invitat, instatque quo id, quod apponetur ex aequo et bono tamquam temperamento stricti iuris ponderare aequi et boni consulere dignetur. Quam singularem gra­tiam prout Amplissimus Senatus erga Cardinalem Tuam Dignitatem perpetua observantia postulare videtur, promereri studebit." Ad ha­ec saepefatus Cardinalis doctis[p. 42.]sime et humanissime respondit, omne studium obtulit, pro exhibita humanitate permagnas 70 egit gratias, et se pro prandio hic mansurum despondit, qui ad placitum tractatus et per omnia contentus, finito prandio discessit. [XXX.] Anno MDCXIII. die 29. Iulii iussu et voluntate S. P. Q. S. propugnaculum novum ad posteriorem Portam, antea ligneum et pene dirutum, ex fundamine lapidibus coeptum, et faustis acclamationibus divinaque adspirante gratia, D. Lackhnero Consule, die 2. Octobris fi­nitum et absolutum est. Is quantum hac sua industria patriae profuerit, iudicium penes S. P. Q. S. maneat: quantum denique in restauratione murorum hinc inde Xenodochii, molae pulveris tormentarii, pontium, publicae viae vinearum etc. effecerit, prout patriae commodo invigila­rit, omniaque in meliorem statum redegerit, neminem nisi invidum praeterit. Primum autem lapidem fundamenti praefati propugnacu­li incidi curavit, in quem marmoreum lapidem exiguum forma ferme quadrata locavit his argenteis litteris: Fundamentum omnium nostra­rum actionum nemo potest aliud ponere, praeter id, quod positum est, quod est IESUS CHRISTUS. Et quia sinuosus et concavus erat la­pis marmoreus, in concavitatem numisma Regis Hungari Matthiae II. Imperatoris [p. 43.] Romanorum quinque Hungaricales num­mos valens (cuius figura ex altera parte insignia erant Hungariae, ex altera Virginis Mariae solita forma) cum Civitatis sigilli maioris im­pressione, posuit, totumque hoc tegmine lapidis maioris munivit. Sic fundamentum ac principium, quia cum DEO, coeptum erat, secundos etiam habuit successus: Gloria in Excelsis DEO!

Next

/
Thumbnails
Contents