Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)
Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza
Quibus in periculis versatus fuerit? Opera ab eo scripta [XXV.] Quanta vero calamitate vexabatur, quantis technis, fraude, mendaciis, dolo circumventus erat, dictu mirum. Non defuerunt, qui omni honoris splendore eum privare conabantur, omnemque movere lapidem; ast in eandem, quam huic pararant, foveam inciderunt, cum dedecore numquam intermorituro omnes iure mediante. Quoties et a quibus et quantopere honori, et per consequens vitae suae insidiabantur, testantur, prothocolla, et inibi comprehensae deprecationes, publicae mulctae, quarum Paria et Transsumtum secum extant. Quas calamitates ex Matrimonio infelici pertulit, DEO, cui omnia commendat<a> et nota sunt, constat, qui ab omnibus malis et dedecore clementer [p. 34.] eum triumphantem eliberavit (atque centuplum in sinum eorum, qui in causa fuere, retribuit) et bonis magis magisque auxit, quibus ipsismet inimicis in subsidium requisitus demum venit, omniaque, invidia et vindicta duce in eum praeparata tela, feliciter in eosdem retorsit authores, subinde clementia divina tutatus, illaeso honore splendidior extitit, quae omnia DEO Optimo Maximo adscribit. Et quamvis incendiis, aliisque, (ut casus rerum humanarum ferunt) tempestatum fluctibus agitatus fuerit, tamen subinde ad preces in integrum restitutus est, invidentia frustra invidente. Laus DEO in excelsis! [XXVI.] Porro, si quis quaerat, quae immunis ab omciis publicis et succisivis postmodum horis Lackhnerus hic fecerit, is sciat eum, quantum temporis otiumque habuit, omne id studiis vovisse, nec diem domi in Museo praeterire sivit, quin studiis suis incognitum antehac adiecerit. Quare id ipsum videre est: (I.) in Politia, quam pro patria conscripsit, in quo Libro omcia singulorum consiliariorum sunt descripta, mosque hactenus observatus, tam in libera Magistratus Electione, quam aliis iuris dicundi modis et consuetudinibus; quae Politia Utilissimis et Selectissimis Regulis et Axiomatibus Iuris est illustrata, tamque in civilibus quam criminalibus causis in foro inibi usitatis. [p. 35.] II. In honorem Regis noviter creati Invictissimi Matthiae II. Hungariae Patris, ad portam primariam patriae emblematicam adinvenit Aquilam, quam postea vel ideo descripsit et hieroglyphice declaravit, quo multorum sinistra interpretatio acquiescere valeat, cuproque vel aeri incidi eleganter et studiose ad posteritatem eandem curavit.