Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Ab anno MDCVII. usque ad MDCX. singulis annis Lackner iudex creatur Quae in hoc officio ab eo facta? Quae in senatu Sopronio impetraveritf omnium quandam se consecuturum gratiam vel praemium quale qua­le; sed omnia in suspenso haerent, a DEO solum, qui verus est scrutator cordium, et iustus Agonotheta, praemium condignum praestolatur. Hoc tamen saepissime numero D. Lackhner dixit: si Pontificius haec sponte praestitisset, tantumque fidelitatis argumentum exhibuisset, procul dubio ipsius laudes numquam cum maximo praemio intermor­tuae fuissent. Sic transire iussit haec, qui dum spirat sperat meliora, [XXIII.] Anno MDC VII. die 24. Aprilis denuo S. P. Q. S. hunc D. Lackhnerum 68. suffragiis in Iudicem elegerunt, cui [p. 32.] officio publico qualiter praefuerit, omnibusque ex aequo et bono subvene­rit, taliter iudicium et honos sunto, conscientia revera salva manente et illaesa. Anno salutis MDC VIII. die 24. Aprilis iterum 96. suffra­giis S. P. Q. S. in Iudicem hunc Lackhnerum elegit. Anno Domini MDCIX. die 24. Aprilis pariformiter auspicato Communitas hunc Lackhnerum in Iudicem 52. suffragiis elegit. Anno a Partu Virginis MDCX. die 24. Aprilis a tota Communitate suffragiis 61. Iudex confirmatus est Lackhnerus. In ipso iudicatu per tot annorum decursus, quam dextre versatus sit hic Lackhnerus, testantur delic­torum condignae poenae gladii et patibuli, quibus suppliciis septem vitam cum morte interim commutarunt, omissis aliis executionibus et poenis. Quam singularem Dei gratiam Authori omnium laudan­darum rerum et per consequens boni Magistratus unice acceptam refert, sempiternasque subinde egit et acturus est gratias. Laus Deo in sempiterna secula! [XXIV.] Prout in sua senatoria sessione et ordine omnibus se exhi­buerit, qualiter saluti publicae invigilaverit, testantur Privilegia ab Imperatore Rudolpho II. pro patria impetrata Pragae, te­stantur Iura id Thavernicalia, per Eundem Sacratissimum Imperatorem, Ipso etiam Pragam, nomine Liberarum ad ean­dem Sedem Thavernicalem pertinentium Civitatum, ablegato, confirmata: testatur a praesenti Caesarea [p. 33.] Maiestate, ra­tione capitaneatus Soproniensis Consensus impetratus, testantur Diaetales Expeditiones, testantur unius anni graves et diutur­nae tres Pragam versus, tam a septem Liberis Civitatibus, quam ab Amplissimo Senatu huius Reipublicae Legationes: testantur id et nova Privilegia ac Privilegiorum Confirmationes identidem Pragae, per eundem impetratae ac allatae. Pro quibus symbolum Amplissimi Senatus poculo argenteo et deaurato extitit, ad instar gratitudinis praefati Amplissimi Senatus; testatur Amplissimus Senatorum Semproniensium Consessus, quibus debitam subinde exhibere studuit reverentiam.

Next

/
Thumbnails
Contents