Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Postillam Hungaricam reperit egressus, non modo viriliter se hosti opposuit, verum et captivum Tartarum cum equo, a se capt{iv}um, ad castra cum praeda satis grata, ar[p. 30.]cubus et telis et quibus non? perduxit. Testes sunt et fuerunt Sempronienses, Iacobus Wagner, Daniel Jessinsky, Christophorus Pauer, Pfister, Abraham Raidi, et alii in magno numero. Et cum castellum Hidvégh expugnassent, inibi reperit postillam Hungaricam holoserica veste auroque circumdatam, quam secum habet, in qua pro frontispicio haec extant scripta: Anno 1594. die 21. Iunii, mihi do­no dedit Dominus Georgius Bánffy de alsó Lindva. Item: Az Nagyságos Zrinyi Orsik<á>é ez az Könyv. Id est: Liber Magnificae Dominae Ursulae de Zrinio. domum redit Matthiae archiducis litterae Lackneri de meritis eorum­que praemiis meditatio In pugna vero praedicta Gallus Comes quidam Generosissimus della Valle vocatus, ad iactum lapidis, nec ultra ante oculos huius Lackhneri ab hoste Tartaris superatus, ex vulnere statim praesen­te Lackhnerio interiit fortiter. Quarto postmodum Decembris fugato hoste et expugnata provincia, ad obedientiam confluxerunt undique Neutrales aliique, et tandem cum licentia Ducis Tylli hie Lackhner cum reliquis Semproniensibus domum satis decore se contulerunt, apprime vero hie ex hoste quaesitis et extantibus rebus. [XXII.] In ipso fervore et paroxysmo 40 tumultus Caesarea Maiestas (tunc temporis [p. 31.] Archidux) Vienna consolatorias ad obsessos et in maximo periculo constitutos Sempronienses miserat litte­ras, quibus ad constantiam et fidelitatem, DEO et Caesari debitam, excitarat eosdem. Quantum eo tempore hie Lackhnerus apud com­munitatem S. P. Q. S. in ipso effecerat, moerore, et spe non modo subsidiorum et succursus, verum et futurae gloriae et promotionis singularisque gratiae omnium animos excitarat, in propatulo est, et omnibus qui adhuc superstites existunt, constat. Ast cum apud omnem bene constitutam Rempublicam poena et prae­mio, quasi duabus anchoris Dignitates et Civitates vel incerementum vel decrementum sumpserunt, pro certo existimarat Lackhner hie, horum

Next

/
Thumbnails
Contents