Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

De conditione protestantium in urbe Pataviensi Lackner cum Rudolpho ex Italia discessit Sopronium redit Uxorem ducit locum, cum rebus, ut moris est, ventum fuisset, omnesque res in­quirerent, librum hunc mecum non invene[p. 22.]runt, et sic DEI gratia et hoc periculi evasi. Patavii vero ne quis putet illum gradum Doctoris sub iuramento Pontificio assumsisse, sciat, hoc observari, quod ii qui non Pontificii sunt, non in Episcopali aula, verum pro li­bitu libere omissis in forma Iuramenti omittendis, apud Comitem Palatinum, privatim praemisso Munusculo, et debita remuneratio­ne deponunt. Nec enim sub Iurisdictione Venetorum Censura adeo vel Inquisitio, in Germanicam, vel alias nationes observatur, quia aliunde alias illorum partim confessio constat, nec illa florentissima Respublica quem laedit, nisi perpendiculum et nor mam 14 publicarum Constitutionum laeserit. Prius ipse, et haec sic se habere conscien­tia eius dictabat, et num quid sic se habeant, non desunt Testimonia undique tam Viennae quam alibi, qui omnes sunt Augustanae Confessionis, et inibi, ubi hic Lackhnerus assumsera<n>t lauream, et praemium studiorum. [XV.] Ex Italia demum feliciter expleto quadriennio, cum Barone Rudolpho domum rediit ad locum Sesitsch vocatum, ubi a Parentibus tam huius Rudolphi, quam Georgii Andreae matre, defuncto Balthasaro, Viro sempiterna memoria digno, et matre vidua Erasmi a Triebennegg, 15 honorifice non modo exceptus, verum et remuneratus equo et debito salario muneribusque dimissus erat. Sic Cyla egres­sus, recta postmodum Graecium Styriae pervenit, ad Aquilamque nigram [p. 23.] in platea Saact divertit, Notos Praeceptoresque inibi convivio excepit laute. Ac quia toto spatio quadriennii remissionem sub sacra synaxi non accepit, citra remoram, proxima die Dominica se ad Coenam Dominicam praeparavit, accessitque et in nomi­ne Salvatoris Sempronium Patriam, unde pedes abierat, eques, sat honoribus et nummis ornatus et oneratus rediit (Exemplum in hoc Semproniensibus imitatione sane dignum reliquit 16 ) ubi defuncto Parente, ad Matrem novercam ad aedes proprias (primo ad hospi­tium Gaegerianum) divertit. Ubi primo e domo progressu, visum sepulturam Patris ad S. Michaelem templum primarium se contulit, cui et Monimentum sive monitorium observantiae et recordationis ergo postea erexit, quod ad dextram valvam columnae afnxum videre licet. Et sic postea cum matre de ultima Patris voluntate bonisque in­divisis tractavit, et cuncta a patre relicta in ordinem redegit. [XVI.] Quibus omnibus compositis, et litteris superinde acceptis et confirmatis, de matrimonio ineundo cogitare coepit, ut qui cursum praecedentem iam feliciter absolverat, atque anno MDXCVIII. die XII. Aprilis, nexu matrimoniali, se primo, praesentibus, Guertnero

Next

/
Thumbnails
Contents