Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Patavio relicto urbes Italicas peragrat Senis morbo affectus sacram synaxin sub una specie respuat Romae inquisitionem effugit [XIII.] Demum cum Doctor litteris a Barone a Sarau Parente Rudolphi et sumptibus instructus, de itinere suscipiendo admoni­tus fuisset, Latina Oratione commensalibus al Poczo de pinto, apud Franciscum Milianese Patavii Antenoris, solenniter valedixit, et sic Deo duce Romam versus iter ingressus est. Quae vero in itine­re Ferrariae, Mantuae, Vicentiae, Bononiae, Florentiae, Senis, Pisis, Romae, hinc inde praecipuis Italiae locis lustravit, vidit et observa­vit, partim Itinerarium partim discretio et conversatio illius edocuit. In toto vero itinere praecipuos Italiae professores et lumina adire non praetermisit, quibus quia gratus erat, eundem etiam symbolo, et argu­mento, ut moris est, chirographo, syngrapho, in quodam amicorum et patronorum libro, vulgo Stammbuch, ut videre est, ornarunt. In quo praeter Comites, Barones, Nobiles, Excellentissimos et Doctissimos Viros, hi quoque comprehenduntur professores. Guidus Pancirolus, Angelus Matthaeacius, Patavini Professores praecipui Iuridicae facul­tatis. Hieronymus Fabricius ab Aqua pendente Anatomicus, Oratius Augenius 13 Primarius MedicinaeProfessor, Franciscus Picolominaeus, summus et praestantissimus philosophus, omnes publici professo­res Patavini; Casparus Taliacatius publicae Theoriae Ordinariae et Anatomes Professor Bononiensis, Hieronymus Benevolentus Senen[p. 21.]sis, summus Professor et Magni Ducis Hetruriae tunc gratus Consiliarius. Hieronymus Mercurialis Excellentissimus Medicus. Jacobus Maconius, Philosophus Excellentissimus, Pisanae Universitatis Professores publici, quorum benevolentiam et doctri­nam subinde magni fecit, apud omnesque, ut par est, praedicavit, ut qui thesaurum, quo divinitus dotatus erat, ab iisdem consecutus est. [XIV.] Senis in transitu aliquandiu apud Thomam Ruess D. Praepositum nunc Closter Neuburgensem commoratus, inibi­que graviter decubuit, et cura Medici Crudeli nomine, in integrum restituebatur DEI gratia, ubi omni studio praefatus D. Ruess eo la­boravit, quo sacram Synaxin sub una specie, Pontificiorum ritu et norma sumerem, verum nihil efficere potuit, Deusque hunc ubique singulari benignitate custodivit. Et quamvis Romae cum suo disci­pulo Concinnio iam fuerit D. Ruess, attamen propter Bibliothecam Vaticanam, quam pro tempore, quo Romae vixit, videre haud po­tuit, denuo eandem visum, cum eodem Lackhnero, Rudolphoque eius discipulo, Gaimanno, Grunthulero, Nobilibus Romam pro­fectus est. Romae hoc Lackhnero accidit, quia librum Hungaricum Lutheranum precum secum habuit, eundem in loco quodam ab­scondere, extra Romam constituit, nescitur tamen quo errore eius immemor, recta Romam secum attulit. Et cum ad inquisitionis

Next

/
Thumbnails
Contents