Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
Sopron vármegye leírása
5.XLI. Templum D. Michaelis, a quo conditum: eius antiquitas: lis, de iure patronatus: Semproniensibus, diplomate Magistri Tauernicorum, adsertum: In ea, porro, suburbiorum parte, quae in orientem vergit, aedes sacra, D. Michaelis Archangeli nomine dedicata, posit<i>one erecta, sedet; sed auctore dubio: [p. 57] quum alii, a MATTHIA Coruino exstructam aiant; alii z) a FRIDERICO III. Imperatore. Certum est, annum, templi huius choro adscriptum, referre MATTHIAE aetatem; quamuis [p. 58.] haud negauerim potuisse FRIDERICVM, qui diu vrbem possedit, [p. 58a] l2S ornandae aedi, sicuti id et Coruinum fecisse, existimamus, aliquid operae 126 collocasse: 127 neuter tamen conditor templi fuerit: quando exstant diplomata, quae condocent liquido, toto, ante FRIDERICVM III. seculo, hoc est, aetate SIGISMVNDI regis, aedcm D. Michaelis hanc, non 128 substructam modo, sed et celebrem, et quae controuersiis locum fecerit, exstitisse. Anno videlicet MCCCXCI. lis, de Plebania S. Michaelis, inter senatum Semproniensem, et inter lohannem de Csepregh Litteratum, commota fuit. Hic nimirum Nicolao presbytero, tunc mortuo, id ei beneficii MARIA REGINA indulgente, nec rogata magistratuum consensione, surrogari voluit. Quae res, eo permouit senatum Semproniensem, vt, solemni edita intercessione, reclamauerit: quippe, iuribus suis, quae a priscis regibus, hucusque intemerata haberent, nihil, vel regum culpa, derogari passurus. Fecere id, apud Magistrum Tauernicorum Regalium, Nicolaum, filium Iohannis de Kanisa, qui recognita diiudicataque lite, priscum, quod habuere, vocandorum abrogandorumque Plebanorum ius, ita Semproniensibus adseruit, vt simul, Iohannem de Csepregh, ab ambitu eo, depulerit. Diploma, quod in hanc rem, et ipse edidit, et recognitum est a Capitulo Iauriensi, tale est: [p. 58b] 129 Capitulum Ecclesiae Iauriensis omnibus Christi Fidelibus, praesentibuspariter etfuturis, praesentium notitiam tenentibus, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam, tam praesentium, quam futurorum, harum serie volentes fieri manifestum; quod probi et honesti viri, lohannes Symbertenseg dictus, ludex Ciuitatis Soproniensis, et Nicolaus iuxta claustrum Magister Ciuium dictae Ciuitatis Soproniensis, in nostram accedentes personaliter Eruditi Tyrnauienses, celebriorum Hungariae vrbium P. n. p. ead. FRIDERICVS, inquiunt, Imperator, nunquam delendam reliquit hoc loco, sui memoriam, qui et bases iecit, et ad culmen tectum prouexit, templi plane Basilici D. MICHAELI ARCHANGELO sacri. Hos et auctor Topographiae, imitatus: Tempium, ait, omnium princeps habetur. quod l). Michaeli Archangelo sacrum. FRIDERICI Caesaris pietas, a fundamentis excitauit. vid. Topograph. Hung. in Vrbe Semproniensi, p. 81. Adde, LADISLAVM TUROCZY, Hung. Occident. p. 7.